BCCCAP00000000000000000000820
CAPUTII. DE VITA APOSTOLICA FR. MIN. CAPUCCINORUM · UNIVERSE CONSIDERATA Refutantur obiectiones, quae viiam activam in prima aeiale Ordinis exclu– dere videntur. - Argumentis quoque directis demonslratur Fr. Capuc– cinos vitam mixtam elegisse. - Fraires Capuccini Evangelium vive– bant et praedicabant. Vitam mixtam seu apostolicam illam esse statuimus 1, in qua totum apostolicae actionis studium ex abundantia contempla– tionis profluit, secundum hoc S. Thomae effatum : << sicut enim maius est illuminare quam lucere solum, ita maius est contemplata aliis tradere quam solum contemplari >> :i. Circumscripta deinde explicatione hanc vitam apostolicam .duplicem habere finem diximus, alterum quidem primarium et principalem, scilicet con– templationem, sumendo hanc vocero in sensu intimae unionis cum Deo seu sanctitatis propriae, alterum vero secundarium et derivatum, scilicet apostolatum praedicationis ceterorumque ope– rum sacri ministerii, alacrem exercitationem ex plenitudine con– templationis seu ex abundantia amoris Dei emanantem ª. Quod autem seraphicus Pater vitam suam plane ad Deum conversam sic prorsus intelligebat, hancque apostolicam vivendi formam sodalitati a se institutae exemplo suo et verbo propone– bat, ibídem historice probatum esse putamus 4 • Cum ergo primi Capuccini, ut in praecedenti collatione evol• vimus, nihil aliud intenderent, nisi ut franciscanam vitam in tota 1ma puritate et perfectione ad effectum deducerent, imo ipsius se- 1 Vide supra, p. 121 sq. i Summa Theologica, II-II, q. 188, art. ti, e, 1 Vide supra, p. 134 sq. t Vide supra, p. 142 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz