BCCCAP00000000000000000000820
234 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA Astensis 1 • Ille qui per tot annos tam tenaciter pugnavit pro vera reformatione intra ipsius Observantium familiae limites, qui in loco Fontis Columbae et in aliis domibus recollectionis habita– verat et ideo de normis et legibus reformatae vitae tantopere se– cum reputaverat, sine ullo dubio omni numero idoneus erat, ut legislationem primitivam ád perfectiorem formam redigeret. Ideo– que, ut Eduardus Alenconensis recte animadvertit, Bernardini Constitutiones non tantum vitae agendae prospectum, quantum vitae iam actae speculum revera dicendae sunt 2. Utique, quan– tum potuit, Bernardinus Albacinenses Constitutiones intactas conservare intendit, multas ipsarum observationes eisdem verbis iteravit, mentem autem et spiritum earum semper ad unguem retinuit. Sed quia primigenium legum corpus confuse potius di– versa praecepta tradebat, sine via et ratione, Bernardinus sapien– tissime, secundum ipsius Regulae dispositionem, Constitutiones suas in duodecim capita distribuit. Ut facilius a fratribus intelligerentur, Constitutiones italica lingua conscriptae sunt, simplici quidem dicendi modo, attamen devoto afllatu ac pietate pleno. Valde admirandum est, - et hoc valet adhuc de ultima editione, qua nos hodie utiinur, - librum illum, licet orones, quae Ordinis sodales obligant leges in unum congerat, nequaquam tamen speciern aridi cuiusdam iuridici co– dicis praeseferre, sed multo potius frontero cuiusdam tractatus de altissima spiritualitate gerere, qui cum melioribus ascetico-my– sticis operibus contendere potest ob suavem pietatis auram, quam a prima usque ad ultimam singulae paginae spirant ª. Non enim nude et crude proponuntur leges et praecepta, sed semper blanda quodammodo evangelica et seraphica veste ornantur, causam semper vel rationem praecepti pulcherrimo eloquio allegando. Ita fit, ut non tam imperare quam suadere et allicere videantur. In his Bernardini Constitutionibus principium et fundamen– tum Capuccinae :r:eformationis, saepe iam a nobis expositum, pri– ma vice expressis verbis et quidem valde ciare et :firmiter et aperte edicitur, quod nempe non solum Regula ab apostolica Sede con– firmata, sed et Testamentum et tota vita S. Francisci norma vi– tae sit pro toto Ordine : << Et perche fu non solo voliznta del Patre 1 EouA1mus ÁLENCONIENsrs, Primigeniae legislalionis, loe. cit., p. 345. 2 Cf. ibid., p. 346. 3 Cf. ibid., p. 347.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz