BCCCAP00000000000000000000820

SPIRITUALITAS CHRISTOCENTRICA S. FRANCISCI 9 Egregie P. Cuthbert O. F. M. Cap. intimas necessitudines et familiaritates et conversationes primorum minorum fratrum cum Domino Iesu Christo, quas mi a beato Patre didicerant, descri– bit. << Saepe populus eos increpabat et fatuos et sceleratos eos voca– bat. In talibus momentis reminiscebantur doctrinae beati Patris et cogitabant de passione Domini et ita colligebant animum ad omnia patienter toleranda. Quod eo facilíus eis contíngebat, quo sub ductu S. Francisci eorum vita quotidíana non eral nísi continua conver-, , salio cum divino Magistro. Narratio evangelica ipsis non erat historia e temporibus longe praeteritis et in locis valde dissitis, sed potius, scaena semper praesens, cuius ipsi collusores erant. In fide viva cernebant totum mundum instructum in circuiiu Personae Christi. Quando lwmines affabiliter eos excipiebant, affabilitaiem eam sponte Christo remittebant, eorum Vitae/ quando autem vexe– bantur, contumelia~ accípiebant, sicut Christus eas accepisset. Consi– derabant mundum oculis illuminatis ipsius castitate et miserícordi caritate ; conscíi sibi erant de ipsius amore erga omnia viventía, utpoie proprium eius dominium ; peccatum illos dolebat uf contu– melia /psi allata. Et quia ipsius serví erant et praecones, libenti-s– sime ipsum adiuvabant portando suam crucem in redemptione mundi. Animae eorum et corda revera plena erant talium considerationum ideoque paulatim amittebant mores et habitudines huius mundi quem reliquerant et ómnis eorum cogitatio et affectus et sermo et operatio erat directa ad Christum eiusque Evangeliu'm. Beatus Franciscus libenter hoc in suis discipulis videbat, sciens quod tali tantum modo invenissent gaudium et consolationem in nova vita qu'am elegerant >> 1 • Iam tota vitae S. Francisci historia apertissime comprobat, , divinam providentiam iuxta adagium, quod gratia n:aturam et in– dolem hominis non destruit sed potius eam perficit ac elevat, se– se acéommodando eius proprietatibus et aspirationibus, beatum Patrem certo a~ stabili consilio ad hunc finem perduxisse ut cru– cifixi Domini nostri Iesu ~hristi imago vera efficeretur. Cum enim Deus inciperet animam seraphici Patris ab hoc saeculo totaJiter distrahere, ut ipsam sibi soli coniungeret, Christtis. Dominus in serie quadam revelationum ei appárere dignatus est, quibus divina eius vocatio semper clarius et'distinctius sese manifestare contin- ticae S. Francisci indoli valde accommodata, tota ratio amoris eius erga talem sponsam alia non est, nisi quia illam a Iesu Christo tantopere viderat clilectam. 1 Lije of St Francis, p. 66 sq. ¡"

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz