BCCCAP00000000000000000000820
FUNDAMENTA REFORMATIONIS FR, CAPUCCINORUM 233, confectione Albacinensium Constitutionum vix negari possit . 1 • Veritati igitur respondere non videtur, Constitutiones Albaci– nenses magis vitam contemplativam, Constitutiones vero anni 1536 potius vitam apostolicam respirare; econtra Albacinenses or– dinationes, quas Collepetraccius magis caelestes quam humanas aestimat 2, revera seminarium Constitutionum Fratrum Minorum Capuccinorum dicendae sunt, in quibus servata est semper sub– stantia primorum illorum decretorum ª. His · igitur primaevae illius disciplinae ac monasticae vitae legibus attenta meditatione perlectis clarissime patet, Constitu– tiones Albacinenses revera c.ontinere purissimam illam primorum Capuccinorum mentem circa specialem illam formam francisca– nae vitae, quam ipsi, ut iam declaravimus, tenendam esse autu– mabant. Non solum enim proponunt puram et. strictam Regulae observantiam, insolentes quaslibet consuetudines repellendo, quae decursu temporis in Ordinem irrepserant, id quod communis re– formatorii studii Observantium · proprium erat, sed potius hoc quod ut notam distinctam et insignem huius reformationis indica– vimus, in mentem defigere intendunt, ut nempe fratres, quantum humana infirmitas patitur, verum ipsius Patris Francisd proposi– tum. ad unguem imitari satagant. Ideoque non solum Regula, sed et Testamentum beati Patris, exempla eius privata, ignita eius eloquia, paternae eius admonitiones tamquam norma vivendi pro tota ,communitate fratrum in his Constitutionibus proponun– tur. Hoc desiderium, hoc propositum, haec firma voluntas tam– quam filum aureum non solum per totam primaevam historiam, annales et Ordinis chronica, sed et per has Constitutiones ubique contextum apparet 4 • Ad Constitutiones anni 1536 iam nunc mentem vertentibus clare nobis apparet, quod illae antiquum Albacinensium ordina– tionum spiritum omnino conservarunt. Auctor huius novae Con-• stitutionum compositionis communi indicio est Bernardinus. 1 Quam vim e:xaggerare videtur P. Burchardus a \'l,,-olfenschiessen, De in{luxu legislationis Camaldulensium in Ordinem Capuccinorum, in Coll. Franc., 1931, t, Í,. p. 59-78. 2 BERNARDINUS A CoLPETRAZZO, op. cit Lib. II, p. 249. ª Cf. MATTHIAS A SALo, Historia Capuccina, in Monumenta Historica, t. V, p. 154. n. H8. 4 Cf. BERNARDINUS A COLPETRAZZO, op. cit. Líber I II, p. 3 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz