BCCCAP00000000000000000000820
232 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA aedificium sollerti fabrica exstructum statim consurgeret, unica tantum umbra obnubilatum fuit, ob tristem scilicet defectionem Ludovjci a Forosempronio, qui turpi superbia et arrogantia lace– ratus, aegre ferebat gubernacula Ordinis sibi esse sublata. Itaque callidis artificiis Cardinalis Protectoris Observantium gratiam si– bi conciliare ª"!!-sus, promittendo, si ipsum Vicarium generalem-eli– gi permitteret, se Capuccinorum reformationem ad Observantium familiam reducturum, novam capituli convocationem impetravit~ sub praetextu, quod primum capitulum impudenti subordinatione vitiatum fuisset. Revera mense Septembri anni 1536 capitulum iterum convocatum est, at in summum Ludovici dedecus, nam unanimi consensu Bernardinus iterum in Vicarium generalem electus est. Totum vero hoc ingratum eventum id saltero emolu– menti habuit, quod in iterató capitulo Bernardinus occasionem nactus est, Constitutiones, quas interim composuerat, coJlectis fratribus exhibere atque ostendere, qui unanimi gaudio eas ac– ceptaverunt, confirmaverunt., totique Ordini promulgaverunt 1 • De .his Constitutionibus iam quaedam diligentius investigare volentes quaerimus, quidnam sit earum nucleus et sucus. Ut hoc melius intelligatur incipimus a Constitutionibus Albacinae scriptis. Primaevae illae Ordinis nostri leges antiquum, genuinum, purissimum afflatum franciscanum mirifice spirant et animum re– ligiose permovent. Nam in illis paginis aureum aevum primum exordientis Ordinis Minorurn reviviscere videtur, utpote multa quae ibi Ieguntur ex veteribus narrationibus fere ad Iitteram de– sumpta sunt. Ex 58 statutis quae continent, 19 strictiorem Regu– lae franciscanae observantiam commendant, 18 exempla et do– ctrinam seraphici Patris in memoriam revocant, 8 fere ad Iitte– ram ex Testamento beatiPatris deprompta sunt, dum reliqua 13 res communes disciplinae respiciunt 2 • Revera, hae Constitutiones, seraphici spiritus purissimo ac :rnavissimo odore fragrantes, non S. Benedicti vel S. Romualdi contemplativam vivendi formam describunt vel proponunt, sed econtra genuinam et apostolicam S. Francisci vitam manife– stant ª, licet quaedam vis ex Camaldulensium Congregatione in 1 MARIUS A MERCATO SARACENO, op. cit., p. 407 sq.; BERNARDINUS A COLPE– TRAl!ZO, op. cit. Líber I, p. 372 sq. 1 P. CLARENTIUS VAN RoTTERDAM, in Franciscaansch Leven, 1928, t. XI, p. 162. 1 Cf. Le prime Costituzioni, 11. 22, 26.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz