BCCCAP00000000000000000000820

230 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA miticae, hunc enim titulum sibi et suis elegerat Ludovicus, certo non sine quadam exaggeráta propensione erga vitam solitariam et contemplativam 1. A Romana Curia autem numquam hac ap– pellatione nuncupati sunt, sed Capucciati vel Capuccini. Quo ultimo nomine iam Paulus III eos appellavit, sed definito modo ita vocari coeperunt a Bulla confirmationis Ordinis Exponi nobis, anno 1536 ª. Matthaeus, qui ut supra narratum fuit, omnino invitus fue– rat electus Vicarius Generalis huius humilis fraternitatis, mox • ad Ludovicum, qui primus fuit Definitor et Guardianus in Foro– sempronio, se contulit, eique sigillum, Breve et Bullam approba– tionis tradens, potestatem gubernativam in eius manus abdicavit. Exinde Ludovicus, humilis propositi in capite Constitutio– imrn Albacinensium conscripti : << prego et essorto tutti li nostri fratelli . . . et massime li Superiori, che tengono il luogo del Si– gnare in aiufare, et regere l' harmonía, et ordine del Signare » 4 sensim immemor effectus, Ordinem imperioso ac tyrannico quo– dam modo regere incoepit. Imprimís, contemptis iis quae praeci– piuntur in ipsis Coµstitutionibus (n. 43) de capitulo .convocando nihil curavit, ita ut non pauci fratres circa sortem exordientis Congregationis, ab uno homine tam superbo gubernatae, haud parum solliciti essent. Post multas machinationes et secreta consilia, in quibus famosus Bernardinus Senensis Ochino partes maximas egit, tan– dem aliquando, interveniente praesertim Victoria Colonna, Roma– nus Póntifex, Paulus III, Vicario Generali, ut capitulum convoca– ret intimavit 5 • In hoc capitulo, quod pro evolutione Ordinis maximi momenti erat, provisum est, ut multa, quae in capitulo Albacinensi ad tempus tantum ordinata fuerant, certo et firmiter stabilirentur et ita nova Congregatio << venustam ac ordUwtam relígiosae reipublicae faciem conscqueretur >> 6 • Quia vero Ordo nondum in Provincias et Custodias distinctus erat, ita ut Pro- 1 Cf. THEOPHIL GRAF, Zur Entslehung des I{apuzinerordens, p. 100. 2 EDUARDUS ALENCONIENSIS, De primordiis, p. 54. De origine nominis " Capuc- cinorum » cf. ibid., p, 51 sq. 3 Post" pochi giorni • ait Marius a Mercato Saraceno, op. cit., p. 243. 4 Le prime Cosliluzioni, p. 17. 5 MARIUS A MERCATO SARACENO, op. cit., p. 395; BERNARDINUS A CoLPETRAZZO, op. cit. Liber I, p. 372. 8 Z. BovERIUS, Annales, t. I, ad annum 1535, XXVI, p. 204.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz