BCCCAP00000000000000000000820
FUNDAMENTA REFORMATIONIS FR. CAPUCCINORUM 229 ne testatus est, antigua Patrum traditione accepisse, dum Consti– tutiones illae a Patribus conscriberentur, Spiritum sanctum in columbae forma apparuisse 1 • Marius a Mercato Saraceno pulcherrime de hoc capitulo scri– bens, ait : << Congregati erant in tugurio in tanta pauperlate et sim– plicitate, oratione et spiritu, ut crederem quod si S. Franciscus illis diebus peregrinatus essct super terram, libentissime scse coniunxis– sct cum duodecim illis fratribus, sicut in vita sua cum tanta laetitia eral inter duodccim socios suos ; et si non eral ibi humana carne vestitus, cerio praesens eral benedicta spiritu suo, imo simul cum Christo erat impressus in anima omnium. Nil mfrum igitur quod fecerunt ordinationes prudentes, sapientes et sanctas >> 2 • Paulus a Clodia, qui antequam religionem ingrederetur, can– cellarius fuit, ordinationes in latinum sermonem vertit, quae ver– sio latina usque in praesens tempus inventa non est, cum versio– nem italicarn solummodo habearnus in opere Matthiae Salodien– sis 3. Huius italicae editionis Boverius novarn latinarn versionem exaravit ', quae tamen non omnino fidelis esse videtur ~- Constitutiones Albacinenses magnarn similitudinem praese– ferunt cum ordinationibus, quae illis temporibus in domibus re– collccfionis vel austeritatis vigebant. Fratres recollecti praeter paupertatem. et paenit~ntiam vitam spiritualem et orationem plu– rimi faciebant, ita ut oratio mentalis ipsis esset unurn ex praeci– puis diei operibus; imo ut huic orationi plus temporis daretur, functiones liturgicae choralesque observantiae, quantuin fieri po– terat, contrahebantur. Silentium fere perpetuum in his domibus servabatur, solitudo et segregatio a saecularium concursu quam maxime colebatur. Haec omnia in Constitutionibus Albacinensi– bus quoque recurrunt, quae ad quattuor capita reduci possunt, nempe de paupertate, de oratione, de caeremoniis ecclesiasticis et regularibus, de solitudine 6 • Inscribuntur Constitutiones Fratrum Minorum vitae here- 1 z. BoVERIUS, Annales, t. I, ad an. 1529, n. XIV, p. 117. ~ Relationes de origine Ordinis Fl'. Min. Capuccinorum, p. 245. 8 EDUARDUS ALENCONIENSIS, op. cit., p. 63. ' « Annales, t. I, ad annum 1529, XV-LXXIII p. 117 sq. 11 Le prime Gostituzioni dei Fr. M. Cappuccini, p. 8. • Valde mirandum est, nihil ibi inveniri circa laborem manualem, qui tamen, 1\lt ex antiquis documentis apparet, primis patribus maxime cordi erat, eo quod a S. Francisco in suo Testamento commendabatur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz