BCCCAP00000000000000000000820

FUNDAMENTA REFORMATIONIS FR. CAPUCCINORUM 227 Ludovicus a Forosempronio autem, qui cum fratre suo Ra– phaele, laico, iisdem ac Matthaeus sollicitudinibus agebatur, sed qui a Mattha~o, facultatem non habente, in eius sequelam ad:mitti nequibat, proprio marte cogitata sua perficere satagebat, atque post multos casus et persecutiones et carceres,interveniente Ca– tharina Cibo, Camertium Ducissa, consanguinea Summi Ponti– ficis Clementis VII, anuo 1528, die 3 Iulii ab eodem Pontifice fa– mosam Bullam Religionis zelus obtinuit, cuius vi non solum vi– tam eremiticam ducere, Regulam beati Francisci. ad unguem ob– servare, habitum cum caputio quadrato gestare, sed etiam novos fratres recipere, sibi concedebatur 1 • Bulla haec est monumen– tum solemne initiationis Ordinis ·Capuccinorum, qui licet - Ob– .servantibus tutelam hanc accipere recusantibus 2 - adhuc sub quadam potestate ac iurisdictione Conventualium constitueretur, tamen inde ab hoc momento propriam su/am viam historice .m– gressus est ª. Bulla Religionis zelus a Summo Pontifice Clemente VII di– rigebatur ad fratres Ludovicum et Raphaelem a Forosempronio,. quia ipsi erant, qui de hac re lfbellum supplicem 4 ad Papam :miserant. Ludovicus ergo, virtute Bullae, rector novae familiae constituebatur et ad eum spectabat novos asseclas assumere. Primi aggregati erant Matthaeus a Bassio et Paulus a Clodia, qui habitum cum caputio quadrato ª et acuminato iam portabant et novam vitam legitime iam ducebant, quia a Summo Pontifice licentiam obtinuerant 6 • Mox plures alii, praesertim ex Observan– tibus, ut Bernardus a Forosempronio, Eusebius ab Anaona, Ioan– nes a Fano, sese illis adiunxerunt, ita ut iam sub initio anni 1 EDUARDUS ALENCONIENsrs, De primordiis, p. 40 sq. ; Bullarium Ord. Fff. Min. Cap., t. I, p. 68. 2 Ibid., p. 42 sq. Cf. CuTHBERT; The Capuchins, t. I, p. 49 sq. 1 Inutile videtur disputare, quisnam « fundator » sit Capuccinorum Ordinis .. AnÜqui chronographi, Marius ·et Bernardinus, S. Franciscum unicum Ordinis fanda– .torem esse, saepe asseverant, Matthaeum ·a Bascio vero primum fuisse, qui Ordinis nostri habitum portavit et ita initium novae reformationi dedit. Cf. THEOPHIL GRAF 9 · Kap., Zur Entstehung des Eapuzinerordens p. 65 sq. ; contra quem Melchior a Po– bladura in Co/1. Franc., X (1940) p. 418. -- Cf. etiam EDuARDUS ALENCONIENSIS,. De primordiis, p. 56, ub.i Ludovicum a Forosempronio institutoris titulo decorat .. • 4 EDUARDUS ALENCONIENSIS, op. cit., p. 44. 5 Liber de conformilate, in Analecta Franc., t. V, p. 104. 'MARIUS A MERCATO SARACENO, op. cit., p. 171, 212 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz