BCCCAP00000000000000000000820

FUNDAMENTA REFORMATIONIS FR. CAPUCCINORUM 225 Quod ad declarationes Pontificum circa Regulam attinet, utique verum est, Capuccinos ab initio nullam pontificiam Regu– lae declarationem accepisse, nec mere declarativam, nec potiori ratione, relaxativam. Scimus autem ex relationibus Chronogra– phorum Ordinis, tum Matthaeum a Bassio 1 tum Ludovicum a Forosempronio 2 a Summo Pontífice ius accepisse ut Regulam secundum litteram observarent, << sicut a Christo data est S. Fran– cisco>>ª. Sed iam a prima recognitione primigeniarum Consti– tutionum, in capitulo anni 1536, << pontificiae Regulae declaratio– nes admittuntur, tamquam· singulare, vivum et authenticum Regulae seraphicac commentarium >> 4 • << Duo antiquiores Constitutionum tex– tus, ncmpc annorum 1536 ef 1552 de quibusnam declarationibus sil sermo, omnino silent 5 ; nomina Nicolai 111 et Clementis V in Constitutionibus anni 1575 legimus scripta 6 et in subsequentibus Constitutionum editionibus hucusque retinentur. Nulla lamen adest ambigendi ratio, quOd verba generica texti primaevi referantur ad .Decretales << Exiit >> Nicolai 111 (14 Aug. 1249) et << Exivi >> Clemen– tis V (6 Maii 1312), quae inveniuntur ín Corpore Iuris et communi · doctorum consilio aestimabantur iamquam fimdamentales Ordinis leges, ·· verae declarationes Regulae, et praesidia ad illius strictam observantiam firmandam ; nequaquam vero ut dispensationes vel 1 • relaxationes >> 7 • His autem distinctionibus et restrictionibus firmiter stabilitis, revera primi Capuccini, ut ex primaeva disciplina et ex tota hi– storia eorum originis clarissime patet, ita prorsus reformationem suam conceperunt, scilicet quod tota eorum communitas non so– lum Regulam bullatam, sed et ipsam vitam seraphicj Patris, eiusque· verba, admonitiones et exempla, praesertim vero eius Testamentum, quod tamquam << recórdationem, admonitionem et exhortationem >> ídem S. Franciscus fratribus suis reliquerat, « ut 1 Cf. MARIUS A MERCATO SARAC,ENO, "Relationes de origine 0rd. Fr. Min. · Cap., p. 113-11.4. 1 • ª BERNARDINUS A COLPE'l'RAZZO, op. cit., Liber primus, p. 186. 3 lOANNEs A TERRANOVA, De origine Fr. Min. S. Franc. Capuccinorum, in Anal. Ord. F. Min. Cap., t. XXXIII, 1907, p. 13. 4 Const. 1536, n. 5, in Líber Memorialis, p. 358. ' Const. 1662, n. 5, in Liber Memorialis, p. 358. • Const. 15'15, in Le prime Costituzioni dei Fr. M. Cap., p. 40, Roma, 1913. 7 ' P. CONSTANTIUS AB ALDEASECA, . Natura iuridica paupertatis 0rd. Fr. Mili. Capucclnorum, p. ~2 sq. P. V1•1•us A :BussuM, De spil'itttalitate franciscana • 11>.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz