BCCCAP00000000000000000000820

,224 DE SPIRITUALI'I'ATE FRANCÍSéANA. - PARS TERT:i:A Capuccinorum nata est. Nihil enim ferventius optabant nisi ut Regulam S. Patris sine glossis et declarationibus, item Testa– mentum eius tota sua puritate et integritate, et quidem ut com– muniter conviventes, exseq:uerentur. Age vero, haec Capuccinorum consilia multis fratribus, etiam illis qui ceteroquin ad reformationem valde proclives erant, su– specta videbantur, eo quod vel ardentiores reformationis propu– gnatores eam, ut iam vidimus, semper inter limites Regulae bul– latae aemulabantur. Nonne Capuccini, ita querebantur obicientes, imitationi vi– tae ipsius S. Francisci tantopere insistendo, periculum incurre– bant, ne antiquae contentiones falsorum seu imprudentium Spi– ritualium, quae tot calamitatibus et miseriis Ordinem necnon ~c– clesiam affecerant, iterum accenderentur? 1 • Deinde, nonne temerarium videbatur, observantiam Testa– menti S. Francisci toti communitati ut normam perfectionis pro– ponere, dum ipsi Pontifices iam inde a primis Regulae declara– tionibus decreverant, Testamentum fratribus non esse obliga– torium? •. Tandem, nonne rebellio quaedam apparebat contra Ecclé– siam, si repudiarentur declarationes Regulae ab ipsis Summis Pontificibus promulgatae ? Attamen, sat gravibus his obiectionibus contemptis, Capuc– cini hoc suum arduum consilium prosequi non destiterunt. Periculum quandoquidem renovandi seditiones imprudentium Spiritualium· sua humili et absoluta submissione Sanctae Sedi penitus vitabant. Testamentum S. Francisci utique observandum, ut sanctis– simum et supremum seraphici Patris desiderium, proponebant, nullo autem modo illud quasi vi professionis vel vi voti particu– laris, vel quomodolibet sub peccato obligatorium admittebant ; sed quatenus ibi mens Francisci circa observantiam Regulae lu– culenter apparet, illud tamquam piissimi Patris suprema monita et tamquám praecipuam eius Regulae expositionem a toto suo– rum instituto verierabunde honorari atque sancte servari vole– bant ª· 1 Cf. RENÉ DE NANTES, O. F. M. CAP., Hisloire des Spirituels, Paris, 1909. 2 Gregorius IX, Bulla « Quo elongati », 1230, in Bullarium Franc., t.• I, p. 68 ; Nicolaus III, Bulla « E:riit », 1249, in Bull. Franc., t. III, p. 404. ª Cf. Bli:RNARDINUS A CoLPETRAZZo, Historia Ord. F. Min. Cap., Líber tertiu$, p. ti.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz