BCCCAP00000000000000000000820
8 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA 20). Iam considerandum est, quomodo anima franciscana et im– primis anima ipsius B. P. n. Francisci se habeat ad hoc << myste– rium Chtisti >>. Scimus Franciscum nullo modo fuisse ingenii di– scursivi ; abstractiones et ratiocinationes scholasticas non amabat, subtilitates philosophicas detestabatur. Pollebat potius perspicaci intuitione, consilio practico, naturali quadam impulsione et ímpe– tu in agendo. Praeterea magis animi affectusque vi quam mentis et ingenii motu duci videbatur, quae res ceteroquin acutum cer– tumque circa homines et res iudicium nullo modo excludebat. Cor eius tenerrimum facile inflammabatur erga omne bonum, pul– chrum, amabile ; acri generosaque indole ec¡uite digna fruebatur, ita ut toto corde, toto ardore, imo concitato quodam ímpetu cau– sae sibi demandatae sese traderet. Accedit quod seraphicus Pa– ter valde erat proclivis ad compatiendum cuivis inopi, exiguae, afflictae creaturae. << Affluebat spiritu charitatis, pietatis viscera gestans non solum erga homines necessitatem patientes, verum etiam erga muta brutaque animalia, reptilia, volatilia et caeteras sensibi– les et insensibiles creaturas >> 1 • Ex natura huius indolis talibus dotibus affectae iam con– iciendum est, beatum Frandscum perfectionís summam non po– suisse in aliqua ratione abstracta ; potius dicendum est quod illam quaerebat in e~emplari quodam valde certo mentisque compren– hensioni obvio ; hinc nihil mirum quod illud invenerit in adorabili Persona Domini nostri Iesu Christi et quidem pauperis et crucifixi. Revera Christum ipse non considerabat veluti Personam tempo– ris longe praeteriti, seu in coelo invisibilem, super omnes pote– states collocatam, sed Christum ante oculos suos cernebat et con– templabatur, praesertim in mysteriis suae humiliationis ·et pas– sionis, cum Eo ut amicus cum amico loquebatur, illiusque anima ut hedera se arboris trunco implicans ipsi adhaerebat 2 • 1 TuoMAS DE CELANO, Vita I, n. 77. Cf. ibid. n. 17, 76; S. BoNAVENTURA, Le– genda S. Francisci, cap. 8, n. 1 sq. in Opera Omnia, t. VIII, p. 526 sq. - De indole S. Francisci, legenduni omnino : P. GRATIEN; St. Fran~ois, sa persona– lité, sa spiritualité, Paris, 1928. 2 Apud primigenos vitae S. Francisci scriptores saepenumero legitur, ipsum paÍl– pertatem tamquam matrem et sponsam et dominam elegisse (cfr. S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, in ed. cit., t. VIII, p. 523-526 ; THOMAS DE CELANO, Vita 11, n. 82). Exinde conicere quis posset, paupertatem, ut personam repraesentatam, fuisse certum illud negotium, quod Franciscus sibi ut rmmmum perfectionis apicem proponeret. Attamen, licet sponsalitia cum domina paupertate allegoria sit, poe-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz