BCCCAP00000000000000000000820
CAPUT J. DE FUNDAMENTIS CAPUCCINORUM REFORMATIONIS Intentio primorum Fratrum Capuccinorum. - Primae Constitutiones. - Nucieus et sucus primaevarum Ordinis Constitutionum. Investigantibus nobis historico ordine quid .primi Capucci~ ni de forma vitae sibi eligenda cogitarent, ante omnia opus est, ut sedulo fundamenta detegamus, super quae institutum eorum aedificatum fuerit. Qua in re imprimís quaerendum venit, quae– nam erat genuina mens firmumque propositum illorum fratrum in reformationis studio ab ipsis incepto. Deinde inquirendum est omnino, quomodo rogata et lata fuerit eorum lex seu vivendi prae– scripta norma, quía haec prae ceteris inconcussum praebet to– tius instituti firmarnentum. Tandem in ipsis legibus seu Consti– tutionibus quaerendum est utrum fideliter verum et purum fran– ciscalem afflatum spirent atque ita genuinam apostolicae vitae forrnarn iuxta m'entem seraphici Patris profecto promoveant. Noster Capuccinorum Ordo natus est ex illo reformationis studio, quod minoriticae farniliae ab ipsis S. Francisci diebus sem– per proprium fuit. Fiamma sancta a seraphico Patre in animis ex– citata, ardens nempe desiderium Evangeliurn Christi, pauperta– tem praesertim summa et pura cum integritate observandi, de– cursu saeculorum numquam exstincta est. Caelestis ille ardor se– raphicus primos sancti Patris socios peryaserat et praemunierat contra relaxationes a fratre Elia inductas ; novo mox ímpetu re– vixit duce beato Ioanne a Parrna (1247) ; deinde in Concilio Vien– nensi (1312) ius exegit perfectae observantiae. paupertatis (Decr. Exivi de paradiso Clementis V) ; humilem postea inflammavit B. Paulutium de Trincis, cuius sequaces Zoccolanti vocabantur (1368); Observantibus cis.:.alpinis ut, a Conventualibus separarentur obti– nuit in Concilio Constantiae (1415), et tandem idem supernus a.rctor
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz