BCCCAP00000000000000000000820
PROOEMIUM Tertiam iam partem operis nostri de franciscana spiritualitate exordientibus, hoc praecipue in animo nobis est, ut nimirum osten– damus principia, quae, sicut in superioribus capitibus monstra– vimus, franciscanam et apostolicam vitam regunt atque mode– rantur, in Capuccinorum Reformatione statim ab initio, per de– cursum temporis et usque ad hodiernum diem, sive opportunis legibus sibi statutis, sive ipsa Ordinis vita et consuetudine fide– liter admissa fuisse atque servata. Et licet disputationes nostrae manifeste ad apostolicam vitam Capuccinorum restringantur, hoc tamen nihil prohibet, quomi– nus spiritum, quo totus hic Ordo latissime atque uberrime perfun– ditur et imbuitur, conspecturi simus et consideraturi. Spiritus enim ille omnino franciscanus velut sol radians toti Capuccino– rum sedulitati apostolicae formam, splendorem, motum ipsam– que vitam verissimo modo instillat. Hoc iam ex ipso proposito inductae reformationis clare elu– cet, quippe quae nihil aliud intendebat, •nisi ut seraphici Patris vestigiis propius insisteret, eiusque non solum Regulara aposto– lica auctoritate confirmatam, sed insuper ipsius exempla, igni– ta eloquia et opera sancta, necnon sublime eius Testamentum, quod secundum ipsius Francisci mentem est << glossa et prima expositio Regulae >> 1 ad unguem observaret. Haec enim est propria et insignis nota reformationis Capuc– cinorum,. quibus ab initio iam non satis erat observare totam Re– gulara et quidem sine ulla mitigatione, ita ut nec ipsas ponti– ficias declarationes illius rigbrem relaxantes admittere vellent, sed qui etiam totam vitam sancti Patris, quam cum primis suis fratribus ducebat, quemadmodum ipse teneris verbis iri Testa- 1 Constitutiones Ord. Fr. M.in . Gapi¡ccinorum, cap. I, n. 1,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz