BCCCAP00000000000000000000820
216 DE 5PIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA num, rectum tutumque iter. stravit et ostendit. Nemo profecto mentem seraphici Patris subtilius et profundius investigaverat quam seraphicus eius filius, qui praeterea, mirificum sancti Fran– cisci aedificium ad fastigia iam satis edita consurgere adspiciens, de illius natura et indole necnon de eiusdem institutione ac tem– perantia, maturiore indicio prudenter ac certo existimare potuit. Itaque ex primis elementis a Francisco probatis logica consecta– ria deducens, ex spiritu Regulae ceterarumque Francisci senten– tiarum et exhortationum absconditum propositum depromens, S. Bonaventura vera et sincera mentís seraphici Patris interpre– tatione, obligationem fratrum ad praedicandum et quidem ad docendas ipsas veritates theologicas ideoque ad profundam quam– dam S. Scripturarum scientiam statuit atque comprobavit 1 • Mens autem S. Francisci, quemadmodum P. Gratianus illam descripsit, nobis valde proficua et Ordini, ut suum conservet verum spiritum seraphicurn in suo provido apostolatu maxi– me opportuna dicenda est. Exinde enim semper evidentissimo modo patebit, quod prae ceteris omnibus seraphicus Pater a no– bis vitam pauper,ern et simplicem expostulat, vitam nempe vere evangelicam, sine qua etiam eloquentissimae praedfoationes no– strae sine fructu, steriles et infecundae manebunt. Hoc revera de omnibus praedicatoribus censeri et valere conspicuu·m est, sed ratione valde singulari ad nos attinet, filios S. Francisci, qui ma– gis quam quilibet alius sanctus Ordinis fundator, vitam pure et stricte evangelicam, vitam cum Christo absconditam et cru.:. cifixam ut praecipuam et primariam partem omnis apostolatus designabat. Ex hac S. Francisci circa praedicationis officium opi– nione . praeterea omnino manifestum est, eloquentiae francisca– nae omnino contrariam esse omnem curiositatem vel exaggera– tam venustatem et sententiarum subtilitatem, sed ipsi potius convenire candidam proprietatem, scilicet simplicitatem, inge– nuitatem, sinceritatem et austeritatem, sicut aiunt Constitutiones nostrae : << abstineant a profanis aut .abstrusis argumentis, commu– nem audientium captum excedentibus, sed exemplo sancti Prae– cursoris I oannis Baptistae valide ac f ervide praedicent : << Poeni– tentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum ª. 1 Prae ceteris vide Exposilio super Regulam Frafrum Minorum el Epístola de tribus quaestionibus, in Opera omnia, t. VIII, p. 331 sq., 391 sq. 2 C:011sti(utiones Ord. Fr. Min. Capuccinorum, ca:p. IX, n. 204.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz