BCCCAP00000000000000000000820
QUARTUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 215 gnum incrementum et decus, propter multitudinem fratrum, scien– tiae splendorem ac praedicationis gloriam pervenei:at, comparat cum antiqua illa et heroica generatione primorum fratrum, qui– buscum primitias sui sacri commercii cum domina paupertatis celebraverat. Effusione quadam ardentissimae gratitudinis erga Deum recogitat primas illas consolationes, quando << id qaod ví– debatar amarum, conversam illi fait in dalcedinem animi et cor– poris. >>. Utique experientia ductus et opera et consilio sapientium usus, ipsa quoque sancta Romana Ecclesia admonente, humilis Pater mutationes et emendationes primigenae illius formae .vitae admiserat, quae crescenti vitae et actioni Ordinis necessariae erant; ipse tamen, velut si conscientiam suam exonerare cuperet, in hoc suo Testamento solemniter supremam suam fidelitatem renovat primaevae suae rationi vivendi : << Dominas ita dedil mihi fratri Francisco incipere facere poenitentiam ... ipse Dominas condaxit me inter illos (leprosos scilicet) et feci miscrícordiam cam illis ... ípse Altissimas revelavít mihi quod debefem vivere secundam formam sancti Evangelii ... et satis libenter manebamus in ecclesiis et eramus idiotae et subdíti omnibus. Et ego manibus laborabam et volo laborare et omnes alíos fraires firmiter volo quod -laboreni ... Salutationem mihi Dominus revelavit ut diceremus .: Dominus det tibi pacem >> ••• Utique, studio quodam ardentissimo Franciscus hanc vitam simplicissimam semper amabat, quia ita Deus sibi suam al~ tissimam voluntatem revelaverat et quia profundissime sibi per– suasum. erat, animarum salutem, dilatationem regni Christi, re– novationem vitae Ecclesiae a fraternitate sua melius et securius provideri vita paupere, simplici et mortificata, ad normas sancti Evangelii exacta et constituta, cui oblata occasione, viva, ardens atque ingenua exhortationis vox adiungeretur, quam sublimi potius quadam eloquentia praedicationis, cuí alios religiosos Or– dines rectius deputatos esse aestimabat. Dum clerici putarent, vitam franciscanam, paupertatem et simplicitatem temperandas esse iuxta postulata laboris spiritualis, Franciscus econtra volebat quod sedulitas operandi semper maneret intra limites. ab ipsa evangelica forma vitae praesciptos 1 • Seraphicus Doctor S. Bonaventura, qui ut supra vidimu~, iam quaestioni de studiis excolendis et exercendis plenam solu– tionem dederat, etiam hac in. re acuto suae mentís acumine pla- 1 :P. GRATIEN 1 Histotre de la fondation, p, 89 s". '
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz