BCCCAP00000000000000000000820

214 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERÁ trantes, simplici hoc poenitentialis exhortationis genere minime contenti, paulatim praedicationi nobiliorem eruditioremque for– mam tribuendam esse opinati sunt quam hucusque, primis sim– plicioris Ordinis vitae annis habuerat, quae sane opinio eviden– ter cohaerebat cum eorum de studiis in Ordine promovendis sen– tentia. Et quemadmodum consectatio illa scientificae culturae se– raphici Patris cor magna anxietate replebat, ne per ipsam altis– sima paupertas summaque evangelica simplicitas laederetur, ita et praedicationis excultae appetitio non minus animam eius solli– citudine afficiebat. Utique in dubium vocari neql!it, quin Fran– ciscus, prae mentís suae acurnine attentoque suo intuitu, magnam utilitatem eloquentioris praedicationis, etiam dogmaticae et apo– logeticae, optime intéllexerit. Possibilitas coniungendi proposi– tum clericorum cum sua forma vitae genuina, simplici, pureque evangelica, ipsum certo non fugit, sed nemo melius quam ipse seraphicus vir magna praevidit pericula, quae ex hac conversione sui consilii Ordini suo minatura essent. Nutu tamen ac ductu ipsius Cardinalis Protectoris Vicarii Ordinis propensionem clericorum ad scientiarum culturam et ad praedicationis perfectae exerci– tium semper magis fovebant, ita ut Jacobus a Vítriaco, qui iti– nera sua faciens Fratres Minores viderat in Italia (anno 1216) et in Oriente (anno 1219), in sua << Historia Oríentali >> de eis scri– beret : << Haec est religio vere pauperum Cruci/ixi et ardo praedi– catomm, quos Frafres Minores appellamus ... Regulam autem ipsomm dominus Papa confirmavit et eis auctorítatem praedicandi ad quascumque veniunt ecclesias concessit, praelatomm tamen loci ob reverentiam requisito consensu. Mittuntur autem bini et bini ad praedicandum tamquam ante f aciem Domini et ante secundum eius adventum >> 1 • De labore manuali et de cura leprosorum iste scrip– tor ne mentionem quidem facit, ex quo patet Ordinem Fratrum Minorum ia:i;n hoc tempore praedicationem ut fere principale suum munus considerasse. Quo.d autem in memorato textu agitur de sermone vere et proprie ecclesiastico ex eo apparet, quod ad praedicandum praelatorum consensus requirebatur. Bis omnibus autem minime obstantibus, ipse seraphicus Pa– ter numquam nativum suum consiliurn sibique unice dilectum propositum dereliquit. In Testamento enim suo, quod morti pro– ximus cruenta manu conscripsit, Ordinem suum, qui iam ad ma- 1 tt, BoEHMER, Analekten zur Geschichte des Franziskus von A,ssisi, p. 102,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz