BCCCAP00000000000000000000820
CAPUT II DE INDOLE CHRISTOCENTRICA SPIRITUALITATIS · S. FRANCISCI. Vocatio S. Francisci ad mysterium Christi. - Apparitiones Chl'isti cru– cifi.xi . - Mysterium passionis et mortis Domini est centrum ioiius spiritualiiatis S Francisci. Breviter hic in memoriam revocandum est, hominem de facto creatum esse, ex mera gratia et liberalitate divina, ad possiden– dum Deum per totam aeternitatem intellectu suo et voluntate, seu visione beatifica et charitate numquam excidente : « Videmus nunc per . speculum et in enigmate ; tune autem facie ad faciem >> (1 Cor. 13, 12); (( charitas numquam excidit >> (1.Cor. 13, 8). Ad obtinendum autem hunc finem necesse est hominem elevari e statu suo mere naturali ad statum supernaturalem et quidem per gratiam, quae in coelo efflorescet .in lumen gloriae. De facto haec elevatio in gratia fit mediante opera salvifica Domini nostri Iesu Christi, Verbi incarnati : (( Deus fa e.tus est homo, ut horno fieret Deus >> 1 ). Iesus Christus enim, Homo-Deus, est causa fontalis, efficiens, meritoria, exemplaris omnis sanctitatis. Finis ergo ho– minis supernaturalis est filiatio Dei per conformitatem ad Iesum Christum ; perfectio ah homine consequenda est ipsa perfectio Christi in mystica communione et participatione cum Ipso. Hinc est quod perfectio nostra non consistit in quadam abstracta theoria, sed in Christi Iesu imitatione et in studio virtutes eilis acquirendi. Imo non in imitatione tantum Christi perfectio nostra consistit, sed in transformatione in Ipsum in Corpore eius mystico; debemus << induere Christum >> (Col. 3, 2), << complantari similitudini eius >> (Rom. 6, 5), oportet Christum <( vivere in nobis. >> (Gal. 2, 1 Text. attr. S. Augustino, Sermones de Tempore, Sermo CXXVI I I; MIGNE, P. L., t. VIII, cÓI. 1997.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz