BCCCAP00000000000000000000820
212 DE SPIRITUALITATE FRANCISCAl'J"A. - PARS ALTERA tatem dogmaticam praedicationem instituendi tributurus esset. Iamvero, quamvis esset hac promissione fultus, nusquam tamen Franciscus mentionem facit de hoc sermone in forma veri magi– sterii, neque in Regula prima, neque in Regula canonice confir– mata, ubi de praedicatoribus loquens eos admonet, ut annuntient hominibus << vitia et virtutes, poenam et gloriam cum brevitate ser– monis >> 1 • Oritur hinc quaestio, utrum Franciscus hanc poeniten– tialem praedicandi formam ideo solummodo praeelegerit, quia· haec tantum sibi a Pontifice concessa fuerit et quia numerus fra– trum et eorum animi ingeniique cultus nondum satis adoleverit, ut onus praedicationis dogmaticae assumere possent, an potius ideo ipsam voluerit, quia sermo poenitentialis multo magis accederet ad simplicem illam hortationem originalem, quae sibi tantopere cordi erat, utpote adeo consentanea indoli fraternitatis suae fi– nique sibi fratribusque proposito. CI. H i 1a r i n u s F e l d e r, licet S. Francisci praecipuum erga hortationem poenitentialern amorem, quem per totam suam vitam retinuit, probe agnoscat et extollat, nihilominus in hoc argumen– tum satis insistit, formam poenitentialem praedicationis initio ordinis upice possibilem fuisse, quia parva et simplex S. Fran– cisci fraternitas propter defectum culturae vere scientificae et theologicae nullo modo idonea erat praedicationem vere dogmati– cam et doctrinalem suscipiendam. Et hoc erat proinde ratio, cur Innocentius III sapienter et prudenter iis duodecirri fratribus non– nisi moralem praedicationem concesserit. Considerata vero natura et iridole Ordinis a Francisco instituti, hic legitime et naturaliter excrescet et adolescet, ita ut decursu temporis, fratrum numero. cultura et actione aucta et amplificata, praedicatio etiam dog– matica et apologetica sponte sua e sinu Ordinis processura sit : << Franziskus sollte offenbar mit da Sittenpredigt sich begnügen, sa– lange seine Genossenschaft nicht eine grossere Zahl von genügend ge– bildeten Klerikern aufweisen konnte. Diese weise Massnahme der .Kirche musste einerseits in der jungen Stiftung das Verlangen nach theologischer Bildung wachrufen, andersezts es dem Orden ermog– lichen, sich unter den gegebenen Umstander auch ohne bedeuten– dere Studien zu entfalten >> •. 1 Regzzlp: secunda, cap. IX, in Opuscula, p. '11. 2 HILARIN FELDER, lilp. Cit., p. 56.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz