BCCCAP00000000000000000000820
QUARTUM ELEMENTUM VÍTAE APOSTOLICAE 211 Obiicit quidem Sabatier, quod adhuc in Regula anni 1221 sermo est de exhortatione generali, quam omnes fratres facere possunt, ex quo sequeretur, mentem S. Francisci fuisse, illam formam retinendam esse prae illa, ipsi ab Ecclesia invito impo– sita. Et re quidem vera, in Regula memorata legitur : << Et hanc vel talem exhortationem et lq.udem omnes fraires mei, quandocum– que placuerít eis annuntiare possunt ínter quoscumque homines cum benedictione Dei : Timete et honorate ... Dominum Deum ... Agite poenitentiam. . >> 1. Respondetur tamen, quod nihil obstat, quominus, etiam postquam Franciscus auctoritatem praedicandi ab Ecclesia obtinuisset, forma illa generalis poenitentiam annun– tiandi, quam omnibus fratribus adhil;:>ere licitum erat, in usu et in honore remanserit, et hoc eo vel magis, quia tota S. Francisci historia antigua testatur, ipsi hanc annuntiationem pacis ac poe– nitentiae in magnis semper deliciis fuisse. Quod autem praeter hanc formam praedicationis potius laicalem eadem Regula anni 1221 etiam sermonem stricte ecclesiasticum agnoscit patet ex eiusdem Regulae verbis : << N ullus frater praedicet contra formam et institutionem sanctae romanae Ecclesiae et nisi concessum sibi fuerit a ministro suo >> ª. Attamen paulatim haec exhortatio lai– calis in crescente Ordine exolevit, ita ut de ipsa in Regula 1223 amplius sermo non sit. Iamvero, si profundius nunc investigare velimus formam et modum praedicationis sancti Patris. riostri Francisci post solem– nem eius a Summo Pontífice in hoc munere confirmationem, quaestio statim nobis occurrit quidnam beatus Pater de sermone vere et plene doctrinali cogitaverit. Approbando S. Francisci .Regulam formamque vitae et con– cedendo ipsi facultatem ubique praedicandi poenitentiam, Inno– centius III haec ipsi addidit memorabilia verba : << Cum autem omnipotens Deus vos multíplicaverit numero maiori et grafía, re– feretis nobis et nos plura his concedemus ac maiora vobis securius corrímittemus >> 3, quae verba aliter explicari non posse videntur nisi quod Pontifex sancto Fundatori postea· libenter etiam facul- 1 Regula prima, cap. XXI, in Opuscula, p. 50. 2 Regula prima, cap. XVII, p. 46. - K. Müller apertam videt contradictionem inter dua illa capitula. Et revera, nisi duplex admittatur forma praedicandi, dissensio illa vitari non potest ; in opinione autem nostra nulla difficultas apparet. Cf. H. Fli:L• DER, Geschichte der wissenschaftlichen Studien im Franziskanerorden, p. 38. 3 Legenda trium sociorum, ed. cit.,. cap. XII, § 49,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz