BCCCAP00000000000000000000820

'; 210 DE SPIRÍTUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA clericorúm assumi voluit : << datisque tonsuris beato Francisco et aliis undecim fratribus . . . volens omnes íllos duodecim esse ele– ricos )} 1 • Ex tota hac narratione sequentia ut certa et rata stabiliri posse putamus, scilicet, quod : a) Franciscus sine dubio ab Innocentio III quaesivit et obtinuit pro se et suis fratribus facultatem praedicandi, ita ut, post hanc concessionem ipsis liceret non solummodo quamdam piam ad populum exhortationem habere, sed verum et proprium sermonem ecclesiasticum, idque confirmatur ex facto quod Papa eos in ordinem clericorum assumpsit. b) Agitur autem, ut clare patet ex verbis confirmationis : << dedil • . . sibi licentiam praedicandi ubique poenitentiam >>, de sola morali praedicatione, non de doctrinae explanatione. Hoc enim tempore omnino distinguebatur praedicatio poenitentialis a dogmatica seu scripturali expositione, quae profundiorem et so– lidiorem institutionem theologicam requirebat 2 • c) Praedicatio insuper illa non omnibus sine discrimine concedebatur, sed tantummodo beato Francisco cum undecim suis fratribus et illis, quibus in posterum Franciscus licentiam es– set daturus •. Ex his omnibus apparet falsam esse opinionem modernista– rum asserentium, Franciscum nihil aliud interidisse sibique as– sumpsisse nisi exhortationem quamdam generalero sen laicalem. Antiqui fontes enim differentiam ínter formam praedicandi ante et post approbationem Pontificis luculenter affirmant. Sic e. g. Legenda Trium Sociorum ante iter romanum S. Francisci ait : << Licet autem vir Dei nondum plene populo praedícaret, quando lamen • per civitates et castella transibat, cxhortabatur omnes ut amarent et timerent Deum, atque poenitentiam agerent de peccatis >>' Ibídem vero legitur post memoratum illud iter : << Exincle beatus Franciscus circumiens civitates et castra, coepit ubique amplius et perfectius praeclicare ... erat enim vericlicus praedicator, ex aucto– ritate apostolica roboratus >> 5 • 1 Legenda trium sociorum, ed. Cit., c. XII, § 51. 2 Cf. GusTAV ScHNÜRER, Kirche und Kultur im Mittelalter, II, p. 338 ; H. FELDER, Geschichte der wissenschaftlichen Studien im Franziskanerorden, p. 58. 3 Legenda trium sociorum, ed. cit., cap. XII, § 51. 4 !bid., cap. IX, § 33. 5 Jbid., cap. XIII, § 54.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz