BCCCAP00000000000000000000820

QUARTUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 209 iorum, Franciscus << cum magno fervore spiritus et gaudio mentís coepi{ omnibus poenitentiam praedicare >> 1. Fratres quoque suos, vix dum ad octonarium numerurrt processerant, binos in partes quattuor segregavit et ait ad illos : << Ite carissfrni, bini et bini per diversas partes orbis, annuntiantes hominibus pacem et poeniten– tiam et remissionem peccalol'Um 2 • Fungebantur igitur hoc tem– pore Franciscus omnesque fratres eius sine ullo discrimine, sive sacerdotes, sive fratres laici, legatione pacis ac poenitentiae, et quidem nulla ratione habita iurisdictionis Ecclesiae ª. Considera– tione aliqua <lignum est in eo genere, quod narratur in Chronica XXIV Generalium : << Licet autem Sanctus adhuc populo non plene praedicaret ( erat enim ante confirmationeín Regulae ab Innocen– tiq III ideoque ante approbationem praedicationis), lamen horta– batur per loca viras ac mulieres, ut Deum diligerent et timerent et poenitentiam facerent de peccatis. Et frater Aegidius, ut sibi cre– derent, cum optima diceret, admonebat >> 4. Idem autem frater Ae– gidius in omnibus suis itineribus, in quibus variis modis victum sibi procurare solebat, sive ligna portando, sive uvas colligendo, sive nuces excutiendo, sive spicas relictas per agros legendo, sive aquam ferendo . . . semper et ubique << vadens sic per mundum, hortabatur homines et mulieres, ut Deum diligerent et timerent et poenitentiam. facerent de peccatís •. Paucis vero elapsis mensibus seraphicus Pater cum undecim suis fratribus Romam pergit, portans secum suam Pro[o-Regulam, ibique superatis variis difficultatibus, a Papa Innocentio III approbationem suae formae vitae obtinuit die 16 mensis Aprilis anni 1210. SimuÍ cum hac approbatione Pontifex ipsi << dedil etiam ... licentiam praedicandi ubique poenitentiam ac fratribus suis, ita lamen, ut qui praedicaturi erant, a beato Francisco licentiam obti– nerent, et hoc ídem pastea in Concistorio approbavit >> ª. Non solum autem hanc licentiam praebuit illis, sed praeterea eos in ordinem 1 TH0MAS DE CELAN0, Vita I, n. 23. 2 IDEM, ibid., n. 29. Cf. S. BoNAVENTURA, Legenda S. Fmncisci, cap. III, n .. 2 et 7, ed. cit., p. 510 sq. ; Legenda trium sociorum, cap. VIII,§ 25-26; cap. X, § 36. 3 Omnia quidem indicare videntur, Franciscum nihil umquam molitum fuisse absque consilio et consensu Episcopi Assisiensis, de missione autem quadam eccle– siastica ab eodem Episcopo fratribus data nullo modo constat. 4 Vita Fr. Aegidii, in Analecta Franciscana, t. III, p. 76. 6 lbid., p. 77, . 6 Legenda trium sociorum, ed. cit., c. XII § 51. 'P. VlTU8 ABussuM, .De spirituaUtate franciscana · :\4,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz