BCCCAP00000000000000000000820

208 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA maxime postquam tentationem se ad vitam pure contemplati– vam allicientem superaverat, praedicationis apostolatum studio– sissime exercuisse. Quaestio autem quonam modo hanc praedicationem Fran– ciscus sibi proposuerit satis intricata apparet, intimeque cohae– ret cum illa, quam supra enodavimus, quidnam scÜicet de scien– tiarum studiorumque cultura cogitaverit. P. S aba ti e r enim, falsis suis protestanticis princ1pns supra explicatis inhaerens, fraternitatique a Francisco fundatae indo– lem potius laicalem, democraticam, hierarchiae Ecclesiae infen– sam adscribens, affirmat seraphicum Patrem in praedicationis munere nihil aliud intendisse, nisi quod exhortatione quadam simplici, privata, ab omni auctoritate et iurisdictione Ecclesiae soluta, populum ad vitam evangelicis normis temperatam re– duceret. Et sicut Ecclesia, seu potius Romana Curia, ita insanit idem gallicus circumscriptor, eum ad litteras colendas induxe– rat, ita etiam ad praedicationem vere ecclesiasticam exercen– dam, quippe quae initiationem quamdam clericalem, et proinde submissionem Ecclesiae requirebat, vi suae auctoritatis coege– rat. Contra hanc fallacem doctrinam omnino tenendum est, quod Franciscus initio suae novae vitae, anno circiter 1209, cum suis fratribus revera simplicem illam omnibusque etiam laicis viris licitam exhortationem ad populum habere coeperat, quae proin– de nulla ecclesiastica approbatione indigebat, sed quod post breve tantum intervallum, cum nempe undecim discípulos si:. bi adiunxisset, verno tempore anni 1210 cum ipsis Romam pe– tiit, ubi ab Innocentio Papa III pro se et suis fratribus faculta– tem praedicandi quaesivit et obtinuit. Ad hanc autem faculta– tem rite exercendam Summus Pontifex ordinationem quamdam clericalem eis obtulit et concessit, nihilque probat hanc assum– ptionem in clericatum Ecclesiae Francisco a Pontifice subdole obtrusam fuisse, sicut Sabatier 1 rem perperam proponit 2 • Iuvat facta historica studiose perscrutari. Iam statim ab initio conversionis suae, vix ut audierat Christi vocem eum invitantis ad vitam evangelicam instituendam. die nempe 24 mensis Februarii anni 1209 in Ecclesia S. Mariae Ange- 1 Vie de S. Frani;ois d' Assise, p. 129 sq. 1 Cf. Legenda trium sociorum, ed. cit., cap. XII, § 51-52.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz