BCCCAP00000000000000000000820

CAPUT VIII. OPUS MINISTERII: QUARTUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE FRANCISCALIS Opiniones Sabatier, lll.mi I-lilarini Felder, Gratiani a Parisiis circa for-• mam praedicationis, quam Franciscus sibi et fralribus elegerit. Opera apostolica in vita mixta, quartum et ultimum eius ele– mentum, omnem comprehendit laborem, quo vir apostolicus vi– tam illam divinam, quam devoto studio, austera disciplina, fer– vidaque oratione .sibi acquisivit, doct;rina, praedicatione, ceteris– que sacerdotalis ministerii functionibus animabus communicare– contendit. Labor iste apostolicus, qui hodierno tempore tam late diffunditur in multiplicibus operibus spiritualis ministerii, tem– pore S. Francisci eiusque primorum fratrum duas dumtaxat res complectebatur, scilicet praedicationem Evangelii exemplo ei' verbo, et curam leprosorum, quae praelibatio iam erat innume– rabilium operum socialium, quae hodie tam intimis nexibus cum apostolatu animarum coniuncta sunt. In praesenti disceptatione praedicationem praesertim sancti Patris tractabimus, consideran– tes, utrum, et quanam forma, et quibusnam condicionibus illam ipse exercuerit et a fratribus suis coli intenderit. Scimus iam ex iis quae diximus, praedicationem secundum mentem seraphici Patris non fuisse unicum neque praecipuum adiument.um ani– mas ad Deum adducendi, nam ipsa vita evangelica, per exem– plum virtutum Christi, maxime per exercitium sanctae pauper– tatis, simplicitatis et humilitatis, in Francisci opinione, semper primum locum occupabat ínter subsidia ad animas Christo lu– crandas. Quia vero ex abundantía cordis os loquitur, ardens ille ignis seraphicus, quo cor Francisci aestuabat, exuberante vi .quadam sese manifestabat in ignitis eius eloquiis, apostolicis. eius exhortationibus, inflammatis eius sermonibus. Antiqui sa– ne vitae sancti viri fontes evidentissimo modo aperiunt, illum,,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz