BCCCAP00000000000000000000820
206 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA Abraham quae gesturus sum ? >> (Gen. 18, 17), ita et Francisco,. novo paupertatis patriarchae Deus hoc ídem verbum facere potuit. Ita revera S. Franciscus profundo hoc et sublimi orationis studio de die in diem transformabatur in Eum, qui est desidera– bilis totus, ita ut de ipso plenissime dici possit quod S. Paulus ait de se et de quovis sincero Christi apostolo: <<Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in· eamdem imaginem fransformamur a claritate in claritatem, tamquam a DomJni Spi– ritu » (2 Cor. 3, 18) et illud insuper : << Qui autem adhaeret Domino,. unus spiritus est » (1 Cor. 6, 17).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz