BCCCAP00000000000000000000820
TERTIUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 205 manifesta fiebat crebris illis visionibus cael estibus, quibus Óo– minus servum suum consolari et confortare dignabatur. << Appa:.. ruit ei Chrisfos I esUs veluti cruci affixus. Ad cuiils conspectum li– quefdcta est anima eius >> 1 • << Cumque lacrimosis oculis intenderct in dominicam crucem (in ecclesia scilicet S. Damiani) vocem · de ipsa cruce dilapsam ad eum corporeis audivit auribus, ter dicentem : << Fianci.~ce, vade et repara domum meam, quae, ut cernís, tola de:. .<itruitur >> 2. Alia vice apparuit ei Dominus, dicens illi : << Fran– cisce, o'mnia, quae carnaliter dilexisti et habere desiderasti, oportet le contemnere ac odire, si meam vis /acere voluntatem >> ª. Prae ceteris autem omnibus memoriá digna est celebris illa apparitio, qua << vidit in visione Dei 1jirum unum, quasi Seraphim sex alas habentem stantem supra se, manibus extensis . ac pedibus coniun– ctis, cruci affixum >> 4 • Dici ergo merito potest de beato Patre nostro quod S. Scriptura de Moyse ait : · << Loquebatur autem Ddmi– nus ad M o y sen facie ad faciem, sicut loqui solet horno ad amicum simm >> (Exod. 33, 11). Pariter intima illa Francisci cum Deo consuetudo apparet ex pluribus arcanis quae ipsi divinitus revelata sunt. << Quadam die, dum in quodam solitario loco annos suos in amaritudine re– cogitans deploraret, sancti Spiritus in eum superveniente laetitia, ceriificatus est de remissione plenaria omnium delictorum >> 6 , << Raptus supra se ac in quoddam mirandum lumen totus absor– ptus, dilatato mentís sinu, quae circa filios futura erant, luCZ1len– ter aspexit >> 6 , << O quoties, nullo docénte homine, sed Spiritu sancto revelante, absenlium fratrum acta cognovit, occulta cordi um ape– ruit, et conscientias exploravit >> 7 • Futurum statum Ordinis ma– gnamque eius extensionem prophetico oraculo praedixit 8 , Re– vera ergo Franciscus amicus intimus aestimandus est Dei, qui pro ipso secreta non habebat. Et sicut Dominus Abraham patriar– cham post generosam abdicationem a patria sua et a familia et domo sua admirabili hac allocutus est voce: << Num celare potero 1 S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. I, n. 5, ed. cit., p. 507. ~ IDEM, ibid., cap. 11, n. 1, p. 507. 3 Legenda trium sociorum, ed. cit., cap. IV, § 11. 4 THoMAS DE CELANo, Vita I, n. 94. 5 S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. III, n. 6, ed. cit., p. 511. 6 Cf. ibídem. 7 THOMAS DE CELANO, Vita [, 11. 48. 8 lbidem, n. 27.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz