BCCCAP00000000000000000000820
6 DE SPIRITUALITATE FRANCI;,,CANA. - PARS PRIMA religiosis relucente. Ipsorum enim, utpote qui sunt velut' verae sanctitatis palaestrae, hanc distinctivam Ecclesiae notam integram inviolatamque servare, omnino ius est et offidum. Mira idcirco va– rietate iidem religiosi Ordines gaudent et Christum, omnis san– ctitatis exemplum, diversa ratione imitantur et referunt, ita ut e. g. Benedictini potius Christum Patrem glorificantem, Iesui– tae vero pro· gloria Patris pugnantem, Praedicatores Patris ve– ritatem praedicantem contemplari et imitari conentur. Iamvero B. Patris nostri Francisci propositum erat, imitando exprimere in se et in suis fratribus Christum pauperem et crucifixum ; mundo monstrare in se et in suis sequacibus Christum per mysteria humi– litatis et paupertatis, passionis et mortis ; nimirum seraphicus Patriarcha volebat esse alter Christus crucifixus. Christus, victima amoris in Cruce, << ludaeis quidem scandalum, Gentibus autem stul– titia >> (1 Cor. 1, 23) est, sed hoc scandalum, hanc stultitiani con– sulto B. Pater elegit amore Christi, ut cum ipso veram sapientiam, veramque gloriam inveniret. Quapropter officium nostrum erit, ut, Franciscum imitando, spi– ritumque eius colendo, circumferamus in nobis Christum paupe– rem, crucifixum. Haec est pars nostra in sanctitate Ecclesiae, Cor– poris Christi, exercenda, haec est voluntas Dei quoad nos : << Ele– git nos in 1pso .. : >>, voluntas Dei ab aeterno in divinis decretis contenta, praedestinatio nostra : << ante mundi constitutionem >>. Hac ratione debemus nos, utpote S. Frandsci filii, servare san– ctitatem in Ecclesia Christi. I Nihil ergo antiquius habere debemus quam ut omnibus sa- tagamus viribus hanc nostrarn insignem notam sancte integreque servare, qua deficiente, ipsum ius in Ecclesia existendi amittere– mus. M.unus illud sanctissimum illis prae ceteris incumbere con– stat, qui a Superioribus destinati sunt hunc spiritum deinceps aliis tradere et in alios transfundere. lis imprimis persuasurn esse debet, nihil omnino spiritui franciscano praeferendum esse, ita ut sub nullo praetextu ab illo declinandum sit, neque propter studium scientiarum, neque propter apostolatum, neque propter hoc quod dicitur gloria Ordinis, nam studium nostrum ante omnia Christo ' crucifixo intentum esse debet, ut ait Paulus: << Non enim iudicavi me scire aliquid ínter vos, nisi Jesum Christum et lmnc crucifixum » (1 Cor. 2, 2), apostolatus noster primarius est exemplum nostrum in imitatione eiusdem Iesu Christi crucifixi, gloria nostra, prae– mium nostrum, consolatio nostra non est neque esse potest nisi Iesus Christus et hic crucifixus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz