BCCCAP00000000000000000000820
202 DE SPIRITUALITATE FR.ANCISCANA. - PARS ALTERA tune et ipsa musica instnzmentorum vel avüzm cantus eum demulcc– rent, quae satis dulcia sunt suo modo>> 1 • Quin etiam ex ipsius S. Francisci tempore afferri possunt testimonia, quae indicant hac iam primaeva aetate, saltem in quibusdam communitatibus officium divinum cum musico con– centu persolutum fuisse. Nam Eccleston, auctor libri << De adventu Minorum in Angliam >> inscripti, narrat de primis illis fratribus, quod iam ab initio eorum commorationis in Anglia, anno nem– pe 1224, officium liturgicum solemniter et quidem cum cantu ce– .Iebrare consueverunt : << Regula tantum contenti et paucissimis aliis institutis, quae post confirmationem Regulae emanaverant, Domino scrviebant. Cum non essent nisi tres aut quattuor aut ad multum sex, cum nota solemniter cecinerunt. In praecípuis quoque solemnitatibus tanto fervore contavcnmt, ut per totam noctem nonnum– .quam durarent vigiliae >> 2 , Quae omnia aliter e~plicari non posse videntur, nisi admit– tamus, ipsius seraphici Patris intentionem fuisse, officia divina, ubi fieri potuerit, cum solemnitate et cantu celebrare. Hoc pa– riter concludendum esse videtur ex ipso praecepto Regulae : << Clerici faciant divinum officium secundum ordinem romanae Ecclesiae >>. Nam .mens Ecclesiae inde ab antiquitate semper fuit, quod divina psalmodia, quotiescumque fieri posset, persolveretur .solemniter, ad quam solemnitatem requirebatur prae ceteris can– tus ecclesiasticus. Hoc confirmatur ex eo, quod verbum illud {< ordo sanctae romanae Ecclesiae >> non solum ad textum breviarii et .missalis sese referebat, sed etiam ad cantum, qui in eodem -0rdine simul cum textu assllmptus erat ª. Ex ferventi S. Francisci orationis exercitio, praesertim ex altissima. eius contemplatione divinorum mysteriorum et constan– ti liturgicae orationis studio oriebatur devotissima illa habitudo, qua mens eius continua aséensione in Deum elevabatur, totius.:. ,que eius vita incessanti unione cum Summo Bono pervadebatur. Hic revera est ille vitae status, cuique apostolo Iesu Christi ani– marumque propugnatori maximopere desiderabilis, quia ibi abun- 1 DAVID AB AuouSTA, De exterioris et interioris hominis compositioiie, lib. I' ,cap. XXI, p. 27, 28. 2 Analecta Franciscana, t. I, p. 227. 8 HILARIN FELDER, Geschichie der wissenschaftlichen Studien im Franziskanu– ,orden, p. 426 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz