BCCCAP00000000000000000000820
TERTIUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 201. erui potest, eum Liturgiam cum exteriori quodam splendore co– Juisse. Quod si tamen mirabilem evolutionem consideremus, quam cultus liturgicus statim post sancti Fundatoris mortem ob– tinuit, difficile negari posse videtur, ipsum sanctum Patrem se– mina huius liturgicae culturae inter fratres suos sparsisse. Revera ::¡_aeculo XIII iam dimidiato sacra Liturgia in Ordine insigniter explicata apparet. S. Bonaventura ideo potissirirnm maiores con– ventus primaevis eremitoriis anteposuit, ut liturgicus ritus maiori cum dignitate celebrari posset; et in libro << Speculum -discipli..;. nae >> inscripto, cuius auctor probabiliter est frater Bernardus a Bessa, ipsius seraphici Doctoris coaetaneus et coadiutor, diserte dicitur; quod officium divinum hoc tempore iam in cimtu persolvi consuevit : << In sabbatis quoque et praecipuarum soelmnitatum pigi– liis praevidendum est divinum ojjicium tam in ·zwera quam in nota >>1. Quod autem iam ante generalatum S. Bonaventurae Liturgia: magno in honore esset apud fratres minores, patet ex zelo quem il– lustris Haymo a Faversham in propagando divino cultu explicabat, qui propterea anno 1241 corpus rubricarum composuit, totam Li– turgiam franciscanam complectens 2 • Sed adhuc altius ascendentes musicam sacram iam in Ordinem introductam reperimus tempore quo David ab Augusta munere Novitiorum Magistri fungebatur suumque praeclarum librum << De exteriorís et interioris hominis compositione >> inscriptum publici inris fecit (1240 vel 1241). In hoc enim laudato opere legimus : << Nec vocem curialiter jrangas in cantando, quia si quaeris Deo placere in cantando, tune, quando· plus cantaveris simpliciter, tanto magis ei placebis. Si quaeris audi– toribus placere, inanis gloria est; si tibi placeas, vana levitas est; si aedijicationem auditorum in cantando quaeris, quanto magis cantando vanitatem fugis, tanto magis aedificas omnes. Cordis devo– tionem et puritatem Deus magis attendit quam sonoritatem vocis .... Et intentio tua in divino ojjicio debet magis esse ad hoc, ut ex. verbis sacme Scripturae elícias spiritualem intellectum et devotionis a/-· fectum, quam ut curialiter exprimas notas cantando vel vocem tu– bando exaltes, licet quidam religiosi in hoc frustra arbitrentur, se obsequium praestare Deo, quia si Deum delectaret vocis sonoritas'° 1 S. BoNAVENTURA, Opera Omnia, t. VIII, p. 595. • Cf. Rituale antiquissimum Ordinis Fratrum Minorum, in Anal. Ord. Fr. Min. (Jap., 1906, t. XXII, p. 91 sq. ; HrLARIN DE LucERNE, O. F. M. CAP., St. Frani;ois: d' Assise et le Bréviaire Romain, in Eludes Franc., 1901, t. V, p. 490 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz