BCCCAP00000000000000000000820
200 DE SPIRITUALITATE FRA:\l'CISCANA, - PARS ALTERA stiam >> Deo Patri offerre. Probe quoque sciebat Franciscus Chri– stum Iesum esse Hostiam et Sacrificium in sacrosancta eius Hu– manitate, omnes autem fideles membra .esse corporis eius my– stici, cuius unionis vi seipsos simul cum Christo in << hostiam pu– ram, hdstiam sanctam, hostiam immaculatam >> offerre invitantur, si plenius et uberius fructus hu.ius sublimis sacrificii percipere desidere.nt. << Reverendum enim illud omni reverentia prosequem, membrorum omniutn sacrificium oflerebat et agnum immolatum recipiens, illo igne qui in altari cordis semper ardebat, spiritum immolabat >> 1 • Sacrosanctum hoc sacrificium toti eius vitae apo– stolicae animum et vigorem tribuebat, quia ibi quotidie se cum Christo crucifixo coniungebat, ibi intimam illam et semper crescentem unionem et transformationem in Christo obtinebat, quae purissimus erat et locupletissimus fons, ex quo invictus eius animarum zelus novo semper impetu profluebat. Descendens quotidie de illo monte mystico, éorde caelesti amore repleto, ibat per mundum abundantiam .effiuens thesaurorum gratiarum ibi acquisitarum super orones animas quas in via sua in.veniebat. Iuvat hic breviter indagare, utrum et quatenus S. Franciscus exteriorem quoque cultus liturgici dignitatem ac maiestatem ama– verit illamque in suam religiosam confraternitatem introduxerit vel saltem permiserit. Quod seraphici viri sensibile cor splendoribus S. Liturgiae fortiter movebatur et per visibilia cultus divini mysteria in in– visibilium amorem rapiebatur (cfr. Praef. Nat.), ex mirifica illa festivitate elucet in nocte Nativitatis Domini Graecii celebratam übi Franciscus magna cum laetitia cordis, << leviticis ornamentis >> indutus, << quia levita eral >>, sancto altari adstabat et << voce so– nora sanctum Evangelium >> cantabat. Et quidem << vox eius eral vox vehemens, vox dulcis, vox clara, voxque sonora, cunctos invitans ad praemia summa >> 2 • Attamen certum · est seraphicum Patrem, initio suae novae vitae, cum primis suis sociis, de formis externis Liturgiae in ce– lebrando S. Missae sacrificio et Horas canonicas recitando pa– rum aut nihilum curasse. Imo nec pro posteriori vitae tempore, quando nempe numerus fratrum iam satis creverat, ex fontibus 1 THOMAS DE CELANO, Vita JJ, n. 201. 2 InEM, Vita I, n. 80.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz