BCCCAP00000000000000000000820

TERTIUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 197 mis institutionibus disserit, quas seraphicus vir discipulis suis tradebat in loco Rivi Torti : << Recollegit itaque se vir Dei cum ce– teris sociis in quodam tugurio derelicto iuxta civitatem Assisii, in quo secundum sanctae paupertatis formam in labore multo et inopia victitabant, magis lacrimarum quam deliciarum panibus refici saiagentes. Vacabant enim ibídem divinis precibus incessanter, mentaliter potius quam vocaliter studio intendentes orationis devofoe, pro eo quod nondum ecclesiasticos libros habebant, in quibus pos– sent horas canonicas decantare. Loco tamen illorum librum crucis Christi contimwtis aspectibus diebus ac noctibus revolvebant, exem– plo Patris et eloquio eruditi qui iugiter faciebat eis de Christi cruce sermonem. Rogantibus autem fratribus, ut eos doceret orare, dixit: 'Cum orabitis, dicite: Pater noster, et Adorainus te, Christe, ad om– nes ecclesias tizas, quae sunt in loto mundo, et benedicimus tibi, quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum '. Docuit insuper eos Deum laudare in omnibus et ex omnibus creaturis, honorare prae– cipua reverentia sacerdotes, fidei quoque veritatem, secundum quod sancta Romana tenet et doeet Ecclesia, et firmiter credere et simpli– citer confiteri. Servabant illi Patris saneti documenta per omnia et ad omnes ecclcsias et cruces, quas e longinquo videre poterant, iuxta datam sibi formam orantes, se humiliter prosternebant >> 1. Praeter orationem internam Franciscus liturgicam quoque orationem studiosissime colebat, imo duas illas formas intimo, nexu arete coniungelfat, nam horas canonicas dum recitabat, anima eius penitus in Deum absorpta erat, dumque psalmos ce– terasque divini officii partes meditando pronuntiabat, cor eius dulciter inflammabatur. Iam in prima Regula fusius de modo di– vinam psalmodiam persolvendi disseruerat 2 • In Regula vero ca– nonice approbata obligationem fratrum liturgicas preces recitan– di accuratius statuit his verbis : << Clerici faciant divinum officium sccundum ordinem sanctae romanae Ecclesiae excepto psalterio, ex quo habere poterunt breviaria. Laiei vero dicant ... Pater no– sier >> ª. Tempore enim S. Francisci, sicut de cetero adhuc etiam nostris diebus contingit, diversa erat ratio divinas laudes reci– tandi, ita ut e. g. Benedictini, Cistercienses, aliique Ordines mo- 1 S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. IV, n. 3, ed, cit., p .. 513, ª Regula prima, cap. III, in Opuscula, p. 27. ~ Regula secunda, cap. III, in Opuscula, p. 27.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz