BCCCAP00000000000000000000820
196 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA cem proponebat. Immotis saepe labiis nzminabat interius, et intror– sum extrínseca trahens spiritum subtrahabat in superos. Omnem sic et intuitum et affectum in unam quam petebat a Domino diri– gebat, to tus non tam orans quam oratio factus >> 1 ; Hanc orandi rationem Franei.scus diligentissime fratres suos docebat, primo quidem exemplo suo, quo quotidie reficiebantur, sed etiam verbo suo inflammato numquam desiit eos ad orationis familiaritatem et ad intimam et continuam cum Deo unionem concitare. Sic iam in prima Regula : << ••• in sancta caritate quae Deus est, rogo omnes fraires tam ministros quam alios, ut omni im– pedimento remoto et omni cura et sollicitudine postposita, quocum– que modo melius possunt, debeant servire, amare, adorare, et honorare Dominum Deum mundo carde et pura mente, quod ipse super omnw quaerit. Ac semper faciamus in nobis habitaculum et mansionem ipsi, qui est Domimzs Deus omnipotens, Pater et Filius et Spiritus sanctus>>·ª. << Orationis gratiam viro religioso desiderandam super omnia firmiter asserebat, nullumque credens sine ipsa in Dei pro– sperarí servitio, modis quibus poifrat, fraires sizos ad eius studium excítabat >> ª. Illud autem insigne reputatur, quod beatus Pater in his suis institutionibus numquam viam et rationem designat, qua fra':.C\ tres orationem internam exetceant, sed potius illis in hoc negotio ¡. summam libertatem relinquit sicut de cetero iam patet ex textu Regulae supra laudato : << rogo omnes fraires, ut ... quocumque modo melius possunt, debeant servire, amare, adorare et honorare D0minum Deum mundo corde et pura mente>>. Argumenta quidem proponit, ad quae fratres in meditatione sua animos mentesque defigere utiliter possunt, ut sunt infinitae perfectiones Dei, splen– dor et pulcherrimus ordo creationis pulchritudinem Creatoris referens, et super omnia Crux et Passio Domini nostri Iesu Christi, quae semper praecipua erant considerationis materia Francisco eiusque veris discipulis. Porro singularia quae ille in deliciis ha– bebat internae orationis argumenta S. Bonaventura paucis ver– bis comprehendit in sua beati Patris vitae narratione, ubi de pri- 1 THO:VIAS DE CELANO, Vita 11, n. 95. 2 Regula prima, cap. XXII, in Opuscula, p. 54 sq. 3 s. BONAVENTURA, Legenda s. Franci.sci, cap. X, n. 1, ed. cit., p. 533. Cf. Comment. in Reg. I, cap. XXII, De oratione, in De conformitate, Analecta Franci– .scana, t. IV, p. 599, ubi plures orationes S. Patris inveniuntur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz