BCCCAP00000000000000000000820

CAPUT VII. SPIRITUS ORATIONIS: TERTIUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE FRANCISCALIS ({)ratio mentalis. - Oratio liturgica. - Spiritus orationis. Post ea quae de coniunctione vitae contemplativae et activae in apostolatu hucusque disseruimus, iam plane perspicuum esse videtur, orationem, seu potius spiritum orationis omnino requiri ad vitam apostolicam recte ac fructuose instituendam, utpote quae fons sit ex quo praedicator continuo haurire debeát aquas salutares ad animas caelesti doctrina imbuendas; Sane si oratio iure meritoque anima omnis spiritualis vitae dicatur, non minore .certe iure apostolatus quoque anima dicenda est, quia sicut illa sine continua et fervida oratione nrescit et deficit, sic iste, orationis irrigatione deficiente, cito ornni efficacitate destituitur. In prae– senti igitur capite ipsius seraphici Patris nostri FraIJ.cisci exem– plum considerare nobis proponimus, monstrando quod tota ipsius :vita oratione et contemplatione divinorum mysteriorum compene– trata fuit. Verum quidem est Franciscum incredibili modo aposto– latui charitatis et praedicationis sese dedicasse, ita ut per totam Italiam, per Galliam et Hispaniam, imo usque ad Orientem vox eius dulcis et sonora audiretur, qua paganos ad veram fidem, re– laxatos ad meliorem frugern, bonos ad sanctitatem incitaret. Quo ingenti labore distentus, numquam tamen ah oratione, quam sibi habebat in deliciis, discedebat << nam ambulans et sedens, intus et foris, laborans et vacans orationi adeo erat intentus, uf illi videre– tur no·n solum quidquid erat in ea cordis et corporis, ve1·um etiam operis et iemporis dedicasse >> 1 • 1 S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. X, n. 2, in Opera Omnia, t. VIII, p. 533 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz