BCCCAP00000000000000000000820
NOTIONES PRAEVIAE 5 christianum et in totam Ecclesiam usque ad hodiernam diem. Unicuique notum est, instituta franciscana sociáli ordini in medio aevo maxime favisse ac profuisse, multíplices devotiones popula– res, v. g. erga Passionem Christi, Viam Crucis, S. Nomen Iesu, Immaculatam Conceptionem B. M. Virginis, etc. excitasse seu confirmasse, S. Liturgiam Ecclesiae multis eisque celeberrimis festivitatibus auxisse, ítem eloquentiae sacrae, ipsisque artibus Ii– beralibus et litterariis nec non scientiis theologicis et philosophicis illustria incren1enta contulisse, novas easque nobilissimas cuilibet disciplinae commonstrando vías. Omnino ergo opus est, ut nos, qui S. Francisci vestigia pre– mere gloriamur, profundam huius spiritualitatis cogn~tionem ac– quiramus, et quod maius, ipsam intime in anima imprimamus, ut hanc hereditatem, nobis a divina Providentia concreditam, puram inviolatamque nostris posteris tradamus. Unusquisque enim religiosus Ordo propriam suam indolem et naturam habeal et servct necesse est, si locum suum sibi a Deo de– stinatum in multiformiter ornato Christi corpore occupare desi– deret. << Astitit regina a dexlris luis in vestitu deaurato, circumdata varielate >> (Ps. 44, 11). Admirabili siquidem modo divinae Sapien– tiae ac Providentiae. congruit, quod aeternum Verbum Patris, << splendor gloriae et figura substantiae eius >> (Hebr. 1, 3), << imago Dei invisibilis >> (Col. 1, 15), carnem assumpserit, << primogenitus omnis creaturae >> (Col. 1, 15), ut in se omnes perfectiones conti– neret naturae divinae et creatae, tum spirituales tum materiales · et sic esset, in sensu vero, proprio et perfecto, exemplar oinnis creaturae, exemplar omnis sanctitatis. Non solum autem exem– plar ipsum Verbum Intarnatum esse Deus decrevit, sed et fun– damentum et coronam, alpha et omega, principium et finem om– nis perfectionis creatae. Imo, omnes creaturas rationales, quae decursu saeculorum de manu Dei processurae erant, cum Verbo arctissime coniungi voluit, ita ut cum Christo unum corpus effor– marent. Ideo Paulus: << Elegit nos, ait, in lpso, ante mundi consti– tutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in cha– titate. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per lesum Chri– stum in ipsum : secundum propositum voluntatis suae >> (Eph. 1, 4-5). ümnis ergo, qui vult salvus esse et finem suum attingere, Christo conformari, imo cum Christo coalescere debet in corporis my'stici unitate. At quia perfectio et pulchritudo Christi infinita est, ideo infinitis quasi modis haec in creaturis relucet, quod spe– ciali modo valet de sanctitate supernaturali, in diversis Ordin:ibus
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz