BCCCAP00000000000000000000820

SECUNDUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 193 Francisci non debet studere primo et primario in ordine ad suam praedicationem et ad suum apostolatum, sed primo et primario in ordine ad propriam suam sanctificationem ; non debet legere Scripturam, ut ibi pulchra eloquia quaerat, quibus populo placere possit, sed imprimis, ut ibi incitamenta inveniat ad propriam per– fectionem spiritualem assequendam ; studere debet, ut melius vivat, ut ferventius amet Deum, ut perfectius Illi serviat, ita ut postea, ex propria experientia et abundantia de thesauris suis ce– teros ditet atque locupletet. Tandem aliud consilium S. Francisco valde familiare círca scientiae culturam erat illud, quod vir litteratus, habitum Ordinis petens, _non solum bonis suis saecularibus se abdicare deberet, di– stribuens ea pauperibus, sed etiam quoda;mmodo bona spiritualia suae scientiae relinquere : << Dixit aliquando magnum clericum etiam scientiae quodammodo resignare debere, cum venirct ad Ordinem, ui tali expropriatus possessione, nudum se offerret brachiis Crucífixi >>\ Modo quo seraphicus Pater ·sanctum Antonium recepit et ad munus fratres docendi praeparavit, hanc suam sententiam eius– que miríficos fructus coram monstravit. Certum est enim, Fran– ciscum l.n primis illis Assisii comitibus generalibus, quibus Anto– nius aderat, cognovisse fratrem illum modestum, simplicem et devotum ex Lusitania, eius quoque scientiam, eruditionem, dex– teritatem agnitam habuisse; nihilominus eum parvulo coenobio et solitario destinavit, in montibus sito, ubi diu absconditus, humil– lima obibat munera servilia, priusquam ad doctrinae magisterium et sacrae praedicationis officium esset deputatus. Huic primo seraphici Ordinis magistro plenissime optimeque accommodantur illa S. Francisci verba : << Quapropter vellem, ait, ut vir lítteratus hanc mihi precem offerret : 'Ecce, frater, diu in saeculo vixi, nec Deum meum vere cognovi. Oro, concede mihi locum a strepitu mundi '.semotum, quo recogitem annos meos in dolare, quove dispersfones cordis mei recolligens, animum ad meliora reformem' . .. Qualem, ait, futurum crederetis, qui sic inciperet ? Profecto leo excatenatus ad omnia robustus exiret, et beatus succus, quem hausisset initio, continuís in eo profectibus cresceret. Hic tandem vero ministerio verbi daretur certus, quia illud quo bulliret effunderet >> !i, 1 THOMAS DE CELANO, Vita 11, n. 194. 2 Cf. ilJidem. P. VITus A BussuK, D• spiritualitat• franoiscana • 13, ,.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz