BCCCAP00000000000000000000820

192 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS ALTERA , sanctus Pater a fratribus suis scientiae cultoribus observari pror– sus poscit et flagitat. Et primo quidem ab omnibus in ipsa sua Regula requirit, ut << sanctae orationis et devotionis spiritum non exstinguant, cuí debent cetera tempoialia deservire >> 1. Hoc principium constanter occurrit in antiquis fontibus, ut in classico responso S. Patris a S. Bonaventura relato et a nobis saepius allegata : << Mihi qui– dem placet, dum lamen exemplo Christi, qui magis orasse legitur, quam legisse, orationís studium non omittant >> ª. Deinde aeque simpliciter et absolute exigit in omnibus inte– gerrimam fidelitatem verae et nativae eius formae vitae, sanctae nempe evangelicae paupertati, humilitati et simplicitati. << Bea– tus Franciscus nolebat ut /ratres suí essent cupidi de scientia et de líbris, sed volebat et fratribus praedícabat ut studerent habere et imitari puram et sanctam simplicítatem, orationem sanctam et do– minam paupertatem, in q11ibus aedi/icavenmt sancti ét primi fra– ires et hanc credebat esse securiorem viam pro salute animarum >> ª. Alia eius postulatio erat, quod studium numquam exerceretur propter studium, sed solummodo in ordine ad vitam et actionem. Scientia enim, quae mentís delectationem tantum quaerit, destruit simplicitatem cordis et puritatem evangelicam, illa vero scientia, quae oritur ex spirituali experientia et ex aemulatione excelsi cuiusdam et nobilis propositi finis assequendi, cor animumque recreat ac refocillat itemque vires homiñi suppeditat, ut semper magis Deo, omnis sapientiae fonti, sese conformem reddat. Ex istiusmodi postulatione sequitur, primo, quod << prius praedícator haurire secretis orationibus debet quod postea sacrís e//undat ser– moníbus; prius intus calescere, qzzam /orís frígida verba pro/erre 4 • Deinde, propter idem principium, a seraphico Patre iterum atque. iterum fratribus inculcabatur, quod scientia in actionem semper et vitam tendere debebat, ut complementum suum et perfectio– nem reciperet : << illi religiosi sunt mortui a littera, qui spiritum divinae litterae nolunt seqizi, sed sola verba magis cupiunt scire et ali is interpretari >> 5 • Hin e illud celebre affatum sancti Patris : « Tantum scit homo de scientia, quanillm operatur >> 0 • Ideo filius S. 1 Regula secunda, cap. V, in Opuscula, p. 68. 2 Legenda S. Francisci, cap. XI, n. 1, ed. cit., p. 535. 3 Legenda antigua, ed. cit., n. 70. ' THOMAS DE CELANo, Vita II, n. 163. 5 Admonitio VII, in Opuscula, p. 10. 8 Legenda antigua, ed. cit., n. 74.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz