BCCCAP00000000000000000000820
SECUNDUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 191 detur beatus Pater facilius fratribus suis sacrarum scientiarum studia permisisse, hac fiducia nisus quod simul cum ipsis evange– iica sua forma vitae a bonis et fidelibus fratribus servaretur. Hoc tempore quoque probabiliter poni debet sententia a Thoma Ce– lanensi laudata: << Ministros verbi Dei tales volebat, qui studiis spi– ritualíbus intendentes, nullis aliis praepedirentur officiis. Hos enim a quodam magno rege dicebat electos ad edicta, quae ex eius ore per– dperent, pOp ulis demandanda >> 1. Et sane, S. Francisco adhuc vivo, fratres, qui iam inde ah anno 1220 Parisiis habitabant sub moderamine B. Agnelli a Pisis, necessitudines cum Universitate fovebant, scholasque ipsius fre- · quentabant. Anno 1225 celebres quattuor Magistri Theologiae Or-· dinem ingressi sunt, inter quos Haymo a Faversham 2, quorum exemplo moti alii quoque studiosi Universitatis habitum franci-· scanum assumpserunt. Anno 1224 invenimus fratres minores Oxoniae, ubi magna cum diligentia studia Universitatis huius civitatis frequentant ª. De his Eccleston refert : << Oxoniae primo recepit fraires Rober– tus le Mercer et locavit eis domum, in qua intraverunt Ordinem mullí probi baccalarei et multi nobiles >> 4. << Licet autem fraires summae simplicitati et cdnscientiae puritati summopere studerent in omnibus,. in audienda lamen lege divina et scholasticis exacitiis ita fuere fer– ventes, ut scholas theologiae, quantunque distarent, adire quotidie nudis pedibus in frigoris asperitate et luti profunditale non pigra– rentur 5 • Ita, dum Pater noster S. Franciscus viveret, Ordo, certo con– sentiente ipso seraphico fundatore, viam studiorum et scientiae· strenue ingressus est. Praetereunduin tandem non est, seraphicum Doctorem S. Bo– naventuram, qui mentem S. Francisci optime noverat, ad sacra studia in Ordine prosequenda impulsionem mirabilem dedisse. Ex omnibus quae de mente S. Francisci circa studia et scien– tiam elucubravimus clarissime principia quaedam elucent, quae 1 TnmrAS DE CELANO, Vita 11, 11. 163. 2 THoMAs DE EccLESTON, De advenlu Frairum lvlínorum in Angliam, in Ana-• lec/a Franciscana, t. I, p. 228. 8 lDEM, ibid., p. 226-228. 4 lDEM, ibid., p. 226. 6 IDEM, ibid., p. 228.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz