BCCCAP00000000000000000000820
190 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS ALTERA cursus virorum litteratorum_ ad Ordinem, qui ad normam ipsius institutoris : << Unusquisque in quo vocatus est, in hoc permaneat apud Deum >> (1 Cor. 7, 24) studia sua intermittere non obliga– bantur, progressio manifesta apostolicae operositatis et sacrae praedicationis profundiorem postulans sacrarum litterarum scien– tiam, haec omnia revera uberiorem doctrinarum ordinationem necessariam reddebant, ita ut Franciscus paulatim clericis, qui vero spiritu agebantur, consensum studendi tribuerit. Ex eo quod in Regula sua bullata fratribus laicis studia prohibuit, logice deducendum esse videtur, quod clericis illud tacite sal– tem, permisit. Hoc eodem anno (1223) ipse Franciscus, qui post– quam Cardinalis Hugolinus domum Bononiensem suam esse pos– sessionem edixerat, fratribus licentiam ibi redeundi dederat, S. Antonium Patavinum ut primum Lectorem S. Theologiae in Ordine constituit. In ipso enim invenit beatus Pater virum scientiis divinis mirabiliter excultum, qui tamen cum ipsis hu– milem et pauperculum spiritum evangelicum, necnon sanctum profundumque orationis spiritum omnino coniungebat. Gaudium eius et exsultatio de hac mirifica unione << reginae sapientiae >> et << sororis >> eius << sanctae purae simplicitatis >> 1 in hoc viro secun– dum cor eius, elucere videtur ex hac celebri epistula, quam hac occasione S. Antonio misit : << Carissimo meo fratri Antonio fra– ler Franciscas salutem in Christo. Placet mihi quod sacram theo– logiam legas fratribus, dummodo propter huiusmodi studium san– ctae orationis et devotionis spiritum non exstinguant, sicut in Re– gula continetur >> 2 • Deputatio S. Antonii, velut primi Theologiae magistri, reve– ra dis.crimen indicare videtur in S. Francisci indicio et sententia. circa acerrimam litterarum studiorum q{!-aestionem. Tali enim doctore puritatem Regulae promissae evangelicamque pauper– tatem in clericis et studiosis cautam sciebat. Ab illo tempore vi- 1 Salulalio virtutum, in Opuscula, p. 20. 2 Chronica XXIV Generalium, in Analecla Franc., t. III, p. 132. De tempore et authenticitate huius epistolae cf. HrLARIN FELDER, op. cit., p. 144 sq. Ipse P. Saba– tier (cf. Vie de S. Frant;ois, p. 381 sq., ed. 1931), post inquisitiones scientificas recen– tiores, tenacitatem in neganda authentieitate huius documenti nonnihil mitigare coactus est. Tllomas de Celano, qui epistolam ipsam non affert, haec tamen verba habet : « Et beato Antonio, cum semel scriberet, sic poni fecit in principio litterae .: Fratri Antonio, episcopo meo». Cf. Vita II, 11. 163. Ex quo quidem titulo certe magna veneratio S. Patris pro suo Lectore apparct.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz