BCCCAP00000000000000000000820
188 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA lzabere >> 1. Ab Ordine igitur, haec ratione creto atque adulto Cardi– nalis Hugolinus maxima pro Ecc[esia Dei emolumenta exspecta– bat, v. g. ut per erectionem scholarum theologicarum operam suam conferre posset ad formationem et praeparationem non so– lum fratrum praedicatorum, sed etiam ipsius cleri saecularis. Nemini certe mirum videbitur, haec omnia causam fuisse sum– mae sollicitudinis et anxietatis beati Patris nostri Francisci, cuius anima propter eiusmodi innovationes nubibus tristitiae et moero– ris obtenebrabatur 2 • Reversus erat ex Oriente, fractus corpore, aegritudine confectus, sed poenas illas corporales, quas sorores suas vocare solebat, libenter semper sustinuerat et toleraverat amore Christi crucifixi. Nunc autem animus eius tenerrimus dira et acerba maestitia afficiebatur, videndo novitates, quae paulatim fraternitatem suam irretiebant. Utique, ut sapiens architectizs scie– bat et ipse, quod Ordo suus crescens numero et actione, certis normis et legibus indigebat, ut ingenti muneri, ad quod a divina Providentia destinabatur, par exsisteret. Intelligebat quod stu– dium sacrarum litterarum, quod ipse semper in magna aestima.., tione habuerat, praeparandis fratribus ad apostolica ministeria omnino fuit necessarium. Sed acerba animi anxietate videbat, aliquos fratres, his novis indigentiís nimis indulgentes, viam sim– plicitatis, sanctae paupertatis, evangelicaeque libertatis relin– quere, quae ab initio summae eius deliciae semper fuerunt. Scie– bat praesertirn quod ad nostram quaestionem refert, universitates sui temporis profanis potius disciplinis quam sacra theologia et supernaturali spiritu alumnos suos imbuere. Ideo cupiebat, quod vir litteratus quispiam, ad Ordinem veniens, his verbis se mini– stro praesentaret : << Ecce frater, diu in saeculo vixi, nec Deum meizm vere cognovi >> ª. Hanc rnundanarn scientiae curiositatem sanctus Pater ut perfidiam considerabat contra sanctam et evangelicam simplicitatem. Praeterea quaestio de studiorum et scientiarum cul– tura intime connexa erat cum altissima paupertate, quam sera– phicus vir pupillam oculi, dominam ac reginam vocare solebat et quam prae ceteris omnibus carissimarn habebat. Iamvero cultus scientiae necessario usum librorum exigebat, ex quo periculum imminebat, quod fratres litterati I:ibros ex uno loco in aliurn se- • 1 Chronica XXIV Generalium, ibid., t. IH, p. 695, 2 Cf. CuTHBERT, I.ife of St. Francis of Assisi, p. 313. 3 THoMAs DE CELANO, Vita II, 11. 194.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz