BCCCAP00000000000000000000820

186 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. ,. PARS ALTERA uirum sibi placeret, quod litterati iam recepti ad Ordinem inlende– rent studio S. Scripturae, ·respondit : ' JVIihi quidem placet, dum lamen exemplo Christi, qui magis orasse legilur quam legisse, ora– iionís studium non omittant, nec tantum studeant, ut sciant, qualiter debeant loqui, sed ut audita faciant et cum fecerint, ali is facienda proponant )) 1 • Sicut enim ipse, ut iam innuimus, S. Scripturam diligenter legebat et meditabatur, ita etiam fratribus suis clericis lectionem sacrorum librorum non solum permittebat, sed firmiter commen– <labat, et quidem imprimís ad propriam sanctificationem, scilicet ad profundiorem investigationem vitae et doctrinae, exempli et virtutum Domini nostri Iesu Chrü:iti : << Bonum est Scripturae te– stimonia legere, bonum est, Domim1m Deum nostrum in ipsis ex– quirere >> •. Sed etiam ad recte praedicandum lectionem S. Scrip– turae commendabat : << et cum fecerint, aliis facienda proponant ». Revera scimus, praesertim ex Legenda Trium Sociorum, quod Innocentius III, in ipso principio Ordinis, << dedil etiam eidem {Francisco) licentiam p1·aedícandi ubique poenitentíam ac frairi– bus .mis, ita lamen, quod qui praedicaturi erant, licentiam a beato Francisco obtinerent >> 3 • Sanctus Pater, ut filius obediens Summi Pontificis, hoc suo officio fungi solebat in capitulis tempore Pen– tecostes : << Quicumque ex ipsis spiriium Dei habebat et eloquentiam .idoneam ad praedicandum, dabat ei licentiam praedicandi >> '. Po– stea in Regula ministris hoc munus diudicandi praedicatores com– mittebat: << Nullus frater praedicet contra formam et insfitutio– nem sanctae romanae Ecclesiae et nisi concesszzm sibi fuerit a mi– nistro suo. Caveat vero sibi minister, ne alicui indiscrete concedat >> '. Ex hoc satis manifeste apparet, sanctum Franciscum aliquae sal– tem doctrinae elementa in praedicatoribus requirere, quod auc– toritate Regulae secundae confirmatur : << Et mzllus fratnzm po– p ulo penitus audeat praedicare, nisi a ministro generali huius fra– ternitatis fuait examinatus et approbatus . . . sint examinata et casta eorum eloquia ,, 6 • Verum est exhortationi illi morali, cui ipse Franciscus per 1 S. BoKAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. XI, n. 1, ed. cit., p. 535. • THoMAs DE CELANo, Vita II, n. 105. • Legenda trium sociorum, ed. cit., cap. XII, § 51. 4 Cf. ibid., cap. XIV, § 59. 5 Regula prima, cap. XVII, in Opuscula, p. 46. -11 Regula secunda, cap. IX, in Opuscula, p. 71.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz