BCCCAP00000000000000000000820
SECUNDUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 185 Ex is autem, ita el. P. Gratianus, inferendum omnino non est, Franciscu;m fratribus suis semper, etiam in posterum, quodlibet studium vetasse.Progrediente ehim tempore et crescente Ordine nu– mero fratrum et multiplici varietate formarum apostolatus, neces– sitas instaurandi studia semper in dies magisque urgebat. Hisce eventibus ductus sanctus Pater, non sine magna sollicitudine de dilecta sua sponsa paupertate et tantummodo sub gravibus qui– busdam conditionibus fratribus scientiarum culturam permisit. Doctrina haec a P ..Gratiano proposita, optime expleri videtur disputationibus L. d e Car v a 1h o e C a s t r o in egregio suo libro : << S. Bonauenture, le Docteur franciscain >> inscripto, Ille enim auc– tor recte animadvertit, quod licet verum sit, quod Franciscus ini– tio fundationis Ordinis de scientiae cultura minime cogitaret, ni- . hilque de studiis scientiarum in 'suis Regulis praeceperit, in ipso tamen suo proposito, imo in ipsis suis Regulis iam semina inve– niuntur, ex quibus posthac, progressu temporis, rerum, apostola– tus, vitaeque adiunctis immutatis, sacrarum disciplinarum et lit– terarum cultus sponte instabit et procedet. In prima enim Regula ponit monitum quoddam ipsi valde carum, his S. Pauli verbis : « Unusquisque in qua vocatus est, in hoc permaneat apud Deum >> (1 Cor. 7, 24), ex quo arguit : << fraires ... eamdem artem exerceant, quam nouerint ... Et unusquisque in ea arte et officio, in qua uo– catus est, permaneat >> 1 • Verum est quod tali lege fratres laicos a studiis arcere intendebat, ut patet ex his verbis Celanensis : « Do– lebat, si, uirtute neglecta, scientia quaereretur, praesertim si non in ea uocatione quisque persisteret, in qua uocatus a principio fuerit >> 1 • Et clarius adhuc in Regula secunda : << et non curent, ait, nescíentes lítteras, litteras discere >> ª. Tacite tamen seraphicus Pater hac sua monitione insinuat, etiam clericos persistere debere in propria eorum vocatione, id est, ut ad studium et praedicationem sese applicent. Quod hoc manifeste non dicit, ex eo. explicari videtur, quod transitiones clericorum ad statum laicalem perraro inci– debant. Hoc confirmatur responsione S. Patris a S. Bonaventura relata et supra iam laudata: << Quaerentíbus alíquando fratribus,. 1 Regula prima, cap. VII, in Opúscula, p. 33. 2 THOMAS DE CELANO, Vita II, n. 195. Cf. Speculum perfeclionis, cap. LXIX, p. 133 sq. 3 Regula secunda, cap. X, in Opuscula, p. 71.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz