BCCCAP00000000000000000000820

184 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS ALTERA saepenumero catholicos sacerdotes scientia valde superabant, stu– dium litterarum et sacrarum doctrinarum non assumpserit in legislatione sua ínter adiumenta fructuosi Ordinis sui apostolatus. Profecto haec omnia optime noverat seraphicus Pater, sed, ut iam alibi annuimus 1 , non erat eius intentio subveniendi om– nibus calamitatibus quas genus humanum patiebatur et quibus af– fligebatur. Duplici. praesertim vulnere populus christianus labo– rabat, vulnere scilicet mentis, id est erroribus circa veritates fidei, et vulnere cordis seu pravitate morum. Alii destinati erant a di– vina Providentia ad medelam vulneris mentís, ut familia Praedi– catorum, qui praedicando veritatem doctrinae, profligendo haere– ~es et errores, aeternae lucís radiis homines illuminarent; ipse vero cum sua humili fraternitate .imprimis vulnera cordium cu– rare intendebat, retrahendo scilicet corda hominum ab amore hu– ius saeculi et concupiscentiis eius et ea inflammando amore di– vino crucifixi Domini nostri Iesu Christi. Missio eius in mundo haec sola erat : exprimere in se et in suis fratribus pauperem, humilem Crucifixum, ut Ipsum deinde exemplo magis qu-am ver– bo mundo praedicaret. Iam, ad obtinendum hunc suum finem, scientia, ita ille pu– tabat, nihil valebat, imo valde noxia esse posset. << Praeodoraba– tur etiam tempora non longe ventura, in quibus occasionem rui– nar fore scientiam sciret, spirítus vero fulcimentum spiritualibus iritendisse >> 2 • << Futura prospiciens cogndscebat per Spirítum san– ctum et etiam multotiens frairibus dixit, quod mullí fraires sub oc– ·Casione aedificandi alios dimittent vocationem suam, videlicet pu– ram et sanctam simplicitatem, orationem sanctam et dominam no- . siram paupertatem >> ª. Studium enim et scientia requirunt magnas bibliothecas et scholas, proinde magnos conventus et commodi– tatem habitationis, quae omnia paupertati et simplicitati, super omnia ab eo dilectis, magnopere nocerent. Scientia deinde glo– riam et honorem suis cultoribus procurat, a quibus fratres suos omni conatu tueri volebat. Et etiam : << multo's, inquít, scientia reddit indociles, rigidum quiddam eonzm inflecti non sinens humi– libus discíplinis >> 4 • 1 Vide supra, p. 152 sq. 2 THOMAS DE CELANO, Vita 11, 11. 195. • Legenda antiqua, ed F. DELORME, n. 70. 4 THOMAS DE CELANO, Vita 11, n. 194.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz