BCCCAP00000000000000000000820
4 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, ·• PARS PRIMA prosequens, vitam internam concipit, eamque in qualibet sua actione refert ac manifestat. Iamvero duplici modo haec spiritualitas franciscana consi– derari potest et quidem vel modo magis historico vel modo magis theologico. 111odo quidem historico, si conspiciantur potius mani– festationes externae sanctitatis qualiter ab historicis in vita S. Pa– tris Francisci eiusque primorum sequacium inveniantur, ut sunt eius paupertas, simplicitas, spiritus evangelicus, vel eius devotio et obsequium erga Christum crucifixum, vel etiam erga Christum infantem in Praesaepio vagientem, vel erga eumdem S. S. Re– demptorem in Eucharistico Sacramento absconditum. Eodem modo historico deinde attingitur apostolatus erga pauperes et le– prosos, erga peccatores et paganos, item amplificatio huius fran– ciscanae vitae in universo mundo. 1i1odo autem theologico spiri– tualitas franciscana consideratur, si inquirantur potius radices profundae huius vitae, nempe virtutum, devotionum, studii pro salute animarum. Radices vero illae inveniuntur in coniunctioni– bus supernaturalibus animae cum divinis Personis, in proportione cum Verbo incarnato, in plena suimet divinae gratiae deditione. Iamvero licet S. P. N. Franciscus nullo modo << theologus >> esse vellet, imo libentissime sese illitteratum et << idiotam >> vocaret, tamen pro profunda sua simplicitate atque illuminata sua sa– pientia, mirabili Dei providentia ita disponente, fundamenta iecit supra quae posteriores Ordinis doctores pulcherrimum francisca– nae. theologiae aedificium erigere valerent. His igitur theologice perspectis, notae spiritualitatis franci– scanae supra enumeratae, non sunt amplius simplices devotiones seu virtutes, seu normae exercendi apostolatum animarum Fran– cisco sive a natura, sive a condicionibus vitae obvenientes, sed potius dicendae sunt manifestationes habitus ipsius animae sur– sum ad Deum, seu ad ordinem supernaturalem. Exinde iam patet necessitas ingrediendi, quantum homini fas est, hoc intimum sanctuarium animae seraphici Patris nostri, quia ibi continetur totum mysterium mirifici hµius spiritus, qui iam per septem saeculorum spatium totum mun.dum tam fertili imbre pervadit. Luculentissimum profecto est existere talem rationem fran– ciscanae vitae, modum nempe cóncipiendi res, modum cogitandi, modum instituendi vitam ·christianam secundum spiritum fran– dscanum, et quidem ita, ut eiusmodi spiritualitas per omnia suae existentiae saecula maximam auctoritatem exercuerit in populum
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz