BCCCAP00000000000000000000820

SECUNDUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 183 .et aliorum aedificationem, quoniam Christus, ad cuius imitationem sumus vocatí, hanc sdlam nobis ostendit et docuit verbo pariter et exemplo >> 1 • Revera, \ta el. P. Gratianus, in nullo documento primigeno, neque in Regula 1221, neque in Regula bullata, neque in Testa– mento, neque in Epistulis et Admonitionibus, ulla ad studium scientiarum hortatio invenitur. Loquitur beatus Pater de labore manuali, ad quem rite faciendum atque exercendum etiam << fer– ramenta et instrumenta >> 2 concedit ; imo in Testamento dicit : << et qui nesciiznt (scilicet laborare manibus) discant >>. Nusquam autem monet fratres suos, ut litteris vacent, imo in Regula ca– nonice confirmata aperte dicit : << et non curent nescientes litteras, litteras discere >> 3 • Haec forsitan primo aspectu admirationem facient. Quaeret enim .aliquis, quomodo fieri possit, quod Franciscus, qui scien– tiam, ut monstravimus, tantopere venerabatur, qui Scripturae co– gnitionem diligentissime colebat, qui acuto suo ingenio certissime intelligebat, scientiam esse instrumentum aptissimum ad defen– sionem veritatis et ad confutandos haereticos sui temporis, qui 1 Speculum perfectionis, cap. IV, p. 10; cap. LXVIII-LXXII p. 131-145. 1 Regula I, cap. VII., in Opuscula, p. 46. • Regula II, cap. X., in Opuscula, p. 71. CI. Hilarinus_ Felder observat quidem, etiam Regulam S. Benedicti et Regulam 'S. Augustini nulla circa studia scientiarum praecepta continuisse et Franciscum circa hoc negotium nullam habuisse rationem ah antiquis illis Regulis discedere. Cf. op. cit., pag. 74 sq. Tamen eodem in loco ille el. auctor commemorat, Praedicatorum . Ordinem. primum fuisse, qui S. Dominico adhuc vivo, gravia de exei·citio studiorum praecepta constituit.. Franciscum autem, certo non minus ac Dominicum, Regulam suam omnino seiunctim ah antiquis Ordinum Regulis condidisse, ex iis, quae de hac re fo prima parte huius operis (supra, p. 90 sq.) diximus satis constare videtur. Si ergo mens eius fuisset revera studia fratribus commendare, hoc certo certius .apertis verhis fecisset. Quoad praeceptum Regulae : « et non curent nescientes litteras, litteras discere », ídem Hilarinus Felder hoc ita explicandum esse asserit, quod nempe fratres laici ·studiis non se óccupent, neque ad ordinem clericorum transire nitantur. In prima enim Regula S. Franciscus praeceperat: « Unusquisque in eadem arte et officio, in quo vo~ ,catus est, permaneat •» (Reg. I, cap. VII). Ideo, ita el. Felder, eadem firmitate, qua ,heatus Pater laicos in sua professione manere eamque fideliter exercere iubet, eadem vi clericos ut suum proprium lahorem, .scilicet studium scientiarum et sacrum mini– sterium prosequantur, praecepit. Haec omnia vera sunt, séd vis argumenti nostri ma– net, ut nohis videtur, quaetenus adstruimus, nihil aperte in Regula de studiis et scien– tiis dici vel praecipi.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz