BCCCAP00000000000000000000820

182 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA derelictis et eramus idiotae et :mbditi omnibus. Et ego manibus la– borabam et volo laborare ; et omnes alii Fraires firmiter volo quod laborent de laboritio quod pertinet ad honestatem >> 1 • Certo serrno ibi erat farn de praedicatione : << et, si haberem tantam sapientiam, quantam Saloman habuit, et invenirem pauperculos sacerdotes huius saeculi, in parochiis, in quibus morantur, nolo praedicare ultra voluntatem ipso'rum >>, sed clare patet ex tota primaeva historia hanc non fuisse nisi sirnplicern quarndarn adhortationern ad poe– nitentiarn. << Licet autem vir Dei nondum plene populo praedicaret, quando lamen per civitates et castella transibat, hortabatur omnes, ut amarent et timerent Deum atque poenitentiam agerent de peccatis. Frater autem Aegidius admonebat audientes, ut ei crederent, quia optime eis consulebat >> 2 , Utique toturn rnundum Christo lucrifa– cere Francisci ardentissimis erat in votis, hoc autem gravissirnum negotium nullo modo scientia aut doctrina, sed multo magis evan– gelico spiritu et sanctae vitae exemplo, addita ferventi incitatione obtinere nitebatur. Ideo scripsit in Regula : << Et debent gaudere, quando conversantur ínter viles et despectas personas, ínter pauperes et debiles, infirmas et leprosos et iuxia viam mendicantesª. Et : << Custodiamus nos a sapientia huius mundi et a prudentia carnis. Spiritus enim camis vult. et studet multum ad verba habenda, sed parum ad operationem >> 4 • In narratione fratris cuiusdam novitii, qui a S. Francisco licentiam petiit habendi psalterium legitur haec valde memorabilis sane.ti Patris sententia : << Frater, ego similiter tentatus fui habere libros, sed ut de hoc scirem Domini voluntatcm, tuli librnm ubi erant evangelia Domini scripta, et oravi Dominum ut in prima apertione libri ostenderet mihi de hoc szrnm voluntatem. Et oratione finita in prima apertione libri occurrit mihi illud verbum sancti Evangelii: << Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, cc– teris autem in parabolis >> ••• Et ait: ' Tot sunt qui libenter ascendunt ad scientiam, quod beatus erit qui se fecerit sterilem amare Domini Dei. Nolebat pater sanctissimus fraires suos esse cupidos scientia et li– bris, sed volebat et praedicabat eis ut studerent fundari super sanctam humilitatem et imitari puram simplicitatem, sanctam orationem et dominam paupertatem in quibus aedificavenmt sancti et primi fra– ires et hanc solam dicebat. esse securam viam ad salutem propriam 1 Testamentum, in Opuscula, p. 79. 2 Legenda trium sociorum, ed. cit., cap. fX, § 33. 8 Regula prima, cap. IX, in Opusczzla, p. 36. ' Cf. ibid., cap. XVII, p. 46.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz