BCCCAP00000000000000000000820

180 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA Dum ad mentem Praedicatorum fundatoris scieniia, praedicatío operositatis suorum fratrum prinia postulatio est, seraphicus Pater potius exemplum vitae ante omnia in alumnis suis exigebat, licet et ipse scientiam maximi aestimaret et Ordini suo necessariam duce– ret. Hoc utriusque institutoris consilio ratio praebetur, cur Domi– nicus orationem et contemplatiónem ut necessarium. studii et apo– stolatus adiumentum consideret, eamque cleterminet secundum postulata suae actionis, dum Franciscus studium et apostolatum tantummodo admittat, quatenus orationi et contemplationi ne mi– nimum quidem noceant. Sed iam haec ipsa contemplativa vita, quae in opinione S. Francisci tam magnum valorem habet in tota ,eius vivendi forma, studium scientiarum necessario exigit, ut nernpe vitentur errores et confusiones, quae ex improbanda ignorantia profluere solent. Ideo S. Bonaventura postea mone– bit, scientiam non solum apostolatui inservire, sed etiam ipsi in– ternae Ordinis vitae necessariam esse : << H aec enim scientia non solum utilis est ad aliorum eruditionem, sed etiam ad propriam instructionem, ut seruus Dei sciat se ipsum bene regere et uirtutes a uitiis discemae et notitiam Dei et futurorum praemiorum clarius intelligere et in omnibus cautius et fructuosius conuersari >> 1. Deinde autem laudatus Hilarinus Felder a posteriori osten– dere contendit, ex f actis nempe in vita S. Francisci narratis, ip– sum sanctum Fundatorem ad scientiam in sua fraternitate pro– movendam satis propensum fuisse. Et primo quidem, licet neminem lateat, Franciscum profun– dam suam scientiam S. Scripturae et S. Theologiae divinitus ac– cepisse, tamen, ait Felder, omnino notum est, quod vir seraphi– cus studium sacrarum scientiarum minime despexit, ut patet ex notitiis iam supra allatis. Quod autem Franciscus scientiam ínter suos asseclas revera promovere intendebat, confirmatur ex sententia Felder a pro– pensione sancti · Patris, qua clericos et litteratos tam libenter in Ordinem suum admisit. << Reuertente quoque ipso ad ecclesiam san– ctae M ariae de Portiuncula, tempore non multo post, quidam lit– terati uiri et quidam nobiles ei gratissime adhaeserunt. Quos ipse, ut erat animo nobilissímus et discretus, honorifice atque digne per- 1 Determinationes quaestionum circa Regulam Fratrum 11:linorum, quaest. III, in Opera Omnia, t. VIII; p. 339.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz