BCCCAP00000000000000000000820

SECUNDUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 179 eorum gaudia et dolores, sollicitudines et angustias, exhortans inos ad conformandam vitam suam ad normas et leges Evangelii, necessario studia et scientiam supponit. Zelus enim seraphici Pa– tris omnes populos, omnes regiones, oinnia tempora comprehen– dit, omniumque hominum necessitudinibus et infirmitatibus mo– :ralibus remedium praebere persequitur. Iamvero eiusmodi actio– nis programma, totam quodammodo humanitatem cum omnibus suis commerciis et consuetudinibus complectens, scientiarum stu– dium omnino requirit, quippe quod, post propriae vitae sanctifi– cationem, scientia velut quoddam gravissimum salvationis mundi praesidium censenda est 1 • Negari utique nequit, ait el. auctor, quod certis temporibus et in conditionibus singularibus studia illa superflua sunt, u t e. g. pro ipso seraphico Patre eiusque pri– mis fratribus, qui lumine Spiritus sancti collustrabantur ; fieri quo– que potest, quod propter negligentiam fratrum vel falsas opi– niones studia despiciuntur, numquam vero Ordo noster, qui vere apostolicae vitae promovendae destinatus est, ius sibi vindicabit renuntiandi officio suo et munere, ut videlicet studiis et scientiis fideliter sese applicet, scientificamque sodalium suorum institu– tionem et informationem strenue procuret. Utique, magilum semper intercedet discrimen ínter aposto- 'latum S. Francisci et apostolatum S. Dominici. Cum enim Prae– dicatorum institutor potissimam vim poneret in scientia, intellec– iu, veritate, praedicatione, Pater noster seraphicus diversa ratio– ne affectum, amorem, actionem, vitani fratribus suis veluti pro– gramma apostolatus praescribit. Uterque tamen scientiam maximo in honore habuit, summaque reverentia afficit. Sed non ex actuosa tantum minoritici Ordinis indole neces– sitas studiorum probatur, ita idem Ill.mus Felder, sed ex contem– plativa quoque nota Ordinis seraphici studium necessario requi– ritur. Verum quidem est, etiam sub· respectu partís contempla– tivae vitae in Ordine seraphicum virum a S. Dominico discrepa– re, quatenus nempe Fráncisci quidem sententia vita abscondita et interna, non solum praeparatio et subsidium dicenda est ad apostoiatum recte et fructuose exercendum, sed potius pars eius,. imo elementum principale, quia vita orationi et contemplationi,. paupertati et humilitati, ceterisque virtutibus evangelicis dedita, iam primaria forma veri apostolatus franciscani est aestimanda .. 1 Cf. HILARIN FELDER, Geschichte der wissenschaftlichen Studien, p. 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz