BCCCAP00000000000000000000820
178 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA Scripturis adegi, quod meditariti et revolventi satissimum est. Non pluribus indigeo, fili, scio Christum pauperem cmcifixw:n >> 1 • Omnino ergo manifestum est, Franciscum divinas scientias, studiumque S. Scripturae semper magno in honore habuisse, ita ut in Salutationé virtutum exclamet : << Ave ugina sapientia. Do– minus te salvet cum tua sorore, pura, sancta simplicitate >> 2. Cle– ricos quoque et doctores, qui huic sacrae doctrinae attendebant, summa prosequebatur veneratione : << Et omnes theologos et qui ministrant sanctissima verba divina debemus honorare et venerari sicut qui ministrant nobis spiritum et vitam >> ª. << Quia /rata Petrus (a Cataneo) vir litteratus erat et nobilis, beatus Franciscus propter suam urbanitatem ipsum honorando dominum appellavit >> 4. << Et lwec penes eum causa potissima venerandi doctores, quod Christi adiutores unum cum Christo exsequerentur officium >> 5 • His de propria S. Francisci sententia circa studia et scien– tiam definitis, alia iam oritur quaestio, scilicet utrum illa etiam Ordini suo, quem condiderat, ut adiumentum franciscanae vitae et actionis admiserit. Quocirca auctores supra memorati in con– trarias abeunt opiniones. Prima sententia eorum est, qui autu– mant Franciscum data opera studia in fraternitate sua promovis– se, licet negari nequeat ipsum propter scientiarum culturam de paupertate et simplicitate fratrum suorum haud leviter sollicitum fuisse. Ill.mus H i 1ar i n u s Fe 1d e r in suo erudito opere supra laudato imprimis necessitatem studiorum in Minoritico Ordine a priori probare contendit, scilicet ex natura fraternitatis ab ipso fundatae et ex fine quem sibi proposuit. Argumentum a priori iterum duplex distinguitur, in quan– tum nempe rem probat sive ex índole activa, sive ex índole con– templativa S. Francisci fraternitatis. Imprimis enim activa vita, quam seraphicus Pater sibi pro– posuit, id est operositas illa apostolica, qua ut Christus ipse et Apostoli eius inter populum et cum populo viveret, participans 1 THOMAS DE CELANO, ibid., 11. 105. 2 s. FRANCISCUS, Opuscula, p. 20; THOl\IAS DE CELANO, Vita II, n.' 189. 3 Testamentum, in Opuscula, p. 78. • 4 Chronica Fratris Jordani, in Analecla Franciscana, t. I, p. 5. 5 THOMAS DE CELANO, Vita II, n. 172.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz