BCCCAP00000000000000000000820

SECUNDUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 177 ~< Quamvis horno iste beatus nullis fuerit scientiae studiis innutri– tus, lamen quae desursum est a Deo sapientiam discens, et aeternae lucís irradiatus fulgoribus de Scripturis non infime sentiebat. Pene– trabat enim ab omni [abe purum ingenüzm mysteriorum abscondita, et ubi magistralis scientia foris est, affectus introibat amanlis >> 1. << Mirabantur sermonum eíus vírtutem ac veritatem, quam non horno docuerat, etiam litteratí et docti plurimum ipsum videre et audíre, velut hominem alterius saeculi festinabant >> 2 • Interrogatus ali– quando de obscuris et subtilibus quaestionibus tam mira et pro– funda protulit responsa, ut de ipso diceretur : << theologia viri huius puritate et contemplatíone subnixa, est aquila volans, nostra vero scientia ventre graditur super terram >> ª. Ex his testibus clare patet, << thcologiam >> illam Franciscum nullatenus humano studio didicisse, sed liberali Dei infusion:e acquisiisse, ita ut dicere de– beamus omne id quod in seraphico Patre veram scientiam sapit a divina inspiratione ortum habuisse.. Hoc optime intelligabat Cardinalis ille Romanae Ecclesiae, qui post responsum S. Fran– cisci ad •eius quaestiones ipsi aiebat : << Ego non te interrogo tamquam .litteratum,sed quasi hominem habentem Spiritum Dei, et tuae respon– sionis intellectum ideo libenter accipio, quoniam scio ipsum a solo Deo procedere >> 4 • At quamvis hac divina largitate Franciscus caelesti doctrina esset repletus,. numquam sedulam Scripturarum lectionem .omi– sit : << Legebat quandoque in sacris libris, et, quod animo semel iniec– cerat, indelibiliter scribebat in corde >> 5 • Tempore dolorum et jn– firmitatum rogabat fratres, ut sacras paginas ipsi legerent, quo solamen et refrigerium invenire solebat. Tam sollerter et assidue sacra Biblia pervolvebat, ut in fine vitae << infirmanti sibi et undi– que pervaso doloribus >> quum dixisset << aliquando socius eius :. Pater, semper ad Scripluras confugíum habuisti, semper illae tibi dolorum praebuere remedia. Fac, oro, et nunc tibi de prophetis ali– .quid legi; fortassis exsultabit spiritus tuus in Domino . .. Cui san– ctus : 'Bonum est Scripturae testimonia legere, bonum est Dominum Deum nostrum in ipsis exquirere ; mihi vero tantum iam ipse de 1 1 THOMAS DE CELAN◊, Vita 11;11. 102; S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. XI, n. 1, loe. cit., p. 535. • Legenda trium sociorum, ed. cit., cap. XIII, § 54. ª THOMAS DE CELANO, Vita 1, n. 103. 4 IDEM, ibid., n. 104. ¡¡ IDEM, Vita 1, n. 102. P. Vrrus .A. BussuM, Ve Bpiritualitate franeisc14na • 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz