BCCCAP00000000000000000000820

Í76 DE SPÍRJTUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA Sed antequam ipsam controversiam dirimendam aggredia– mur, proponenda quaedam sunt circa personalem S. Francisci culturam mentís, suamque propriam de sapientia: et scientia aesti– mationem, de quibus fontes eius historiae tam clare loquuntur, ut de ipsis diversitas opinionum vix dari posse videatur. Seraphicus Pater seipsum << idiotam >> saepe vocabat 1, seu << unum novellum pazzum >> in hoc mundo 2, quod tamen nullo modo significat seraphicum virum quavis litteraria institutione de– stitutum fuisse. Scimus etiam S. Paulum stultum se dixisse << prop– ter Christum >> (1 Cor. 4, 10), et praeterea medio aevo mos erat, ut << idiotae >> nominarentur omnes illi, qui ad clericorum ordinem non pertinerent ª. Ex tota sancti nostri viri descripta vita patet eum fuisse alacri ingenio et mentís celeritate praedituni, item te– nací memoria acutoque spiritu, masque dotes in iuventute sua saltem elementorum scientiae 4 studio coluisse, ita ut linguae latinae 5 et .gallicae • aliqua ex parte peritus esset, poetica autem arte et musica, ut praesertim ex Laudibus Creaturarum arguitur, non mediocriter excelleret. Hanc autem culturam eius, quam in scholis acquisierat, exiguam tantum fuisse probatur his scripto– rum eius vitae verbis: << quamvis horno iste beatus nullis fuerii scientiae studiis innutritus >> 7 et << quamvis non habuerit sacrarum litterarum peritiam per doctrinam •> ª. Post omnimodam eius ad superiorem vitam conversionem Deus simplicem suum servum admirabili luce supernaturalis sa– pientiae imbuit, ut illi, qui cum ipso erant, certatim asseverant : 1 « Et eramus idiotae et omnibus subditi », in Testamento. Cf. Opuscula, p. 79. THOMAS DE CELANO, Vita II, n. 103, 145. 2 Speculum perfectionis, cap. LXVIII, p. 131. 3 H1LARIN FELDER, Geschichte der wissenschaftlichen Studien, p. 62. 4 THOMAS DE CELANO, Vita I, n. 23.. et Vita II, n. 102; s. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. XI, n. 1, ed. cit., p. 530. 6 THOMAS DE CELANO, Vita I, n. 22. 6 Cf: ibid., n. 16; Vita II, n. 13, 127 ; Legenda trium sociorum, cap. III, § 10. 7 THOMAS DE CELANO, Vita II, n. 102. • s. BONAVENTURA, Legenda s. Frcmctsci, cap. XI, n. 1, ed. cit., p. 530. P. Willibrordus Lampen, O. F. M., seriis argumentis probat, S. Franciscum Re– gulam S. Benedicti cognovisse et aliqualiter in scriptis suis adhibuisse (Arch. Franc. Hist., XVII, 1924, p. 445). Quod S. Franciscus legerit S. Petrum Damiani aliosque auctores, ídem auctor ostertdit ex titulis, quibus beatus Pater B. Mariam Virginem honorabat in Salutaiione Beatae Virginis. Cf. Arch. Franc. Hist., 1927, t. XX, p. 11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz