BCCCAP00000000000000000000820
174 DE SPIRITtJAl.ITATE FRANCÍSCANA. - PARS Al.TERA opinione et errare deceptus, idem Sabatier huic sancti Patris stu– dio publicas mores corrigendi eosque ad pristinam evangelicam formam revocandi semper et ubique Ecclesiam Catholicam, seu Curiam Romanam obstinate resistentem arbitratur. Quando Sum– mus Pontifex paululum haesitat, antequam ipsi permittat, ut cum suis fratribus in summa et absoluta paupertate vivat, pariter quando exigit Ecclesia quod fratres, antequam votis se obstrin– gant, per integrum annum probentur, iterum quando sub ductu Cardinalis Protectoris Ordo numero late auctus ratam et sancitam gubernii formam obtinet, Sabatier increpando omnia haec domi– nationem crudelem reputat, quae Francisci conscientiam propriam et autonomiam obstringit. Sic igitur Sabatier, ut ita dicam, he– roem suum Franciscum fingit veluti sese Ecclesiae fortiter oppo– nentem, libertatem suam contra Ecclesiae auctoritatem et dog– mata repetentem, denique veluti Lutheri haereticae reformationis strenuum praecursorem. Utique, ita semper Sabatier, Franciscus prae sua simplicitate et mansuetudine fere nihil valebat contra astutiam, potentiam, et Ecclesiae subtilem eloquentiam, quae abutens spiritu obedientiae et submisso animo humilis Patriar– chae, cuius aspirationes plane evangelicas callide destruxit, ipsum cum tota sua fraternitate firmiter ecclesiasticae temperationi ad– strinxit 1 • Ex hac falsa S. Francisci indolis eiusdemque erga Ecclesiam mentís interpretatione modus quoque ipsius considerandi scien– tiam et studia a Sabatier deducitur. Clare enim vir seraphicus vi– debat, si Sabatier fidere fas sit, quod subtilitates dialecticae, scientia theologica, et phantasmata exegetica simplicitatem et humilitatem funditus corruperant et ab evangelica puritate Ec– clesiam abstraxerant, ideoque quemlibet litterarum et scientia– rum apparatum ipse penitus reprobavit, nihilque nisi evangeli– cam simplicitatem in fraternitate sua toleravit 2 • Opus non est neque expedit, detestabiles has Sabatier opi– niones, quae de cetero hodie nullum amplius sectatorem habent, prolixo sermone refellere. Satis est animadvertere totoque animo perpendere, nullum forte umquam fuisse sanctum virum qui tanta animi submissione, tanta reverentia, tantoque amore Ecclesiam 1 Cf. P. SABATIER, Vie de S. Frani;;ois d' Assise ed. cit., chap. VI. S. Fran– fois et Innocent 111; chap. XV, La crise de l'Ordre, etc. 9 Cf. ibid., chap. XVII, Les freres l\llineurs et la sciimce.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz